Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Eunuchus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena V. Chremes-Pythias

 

CH. Attat data hercle verba mihi sunt: vicit vinum quod bibi.
at dum accubabam quam videbar mi esse pulchre sobrius!
postquam surrexi neque pes neque mens sati' suom officium facit.
PY. Chreme. CH. quis est? ehem Pythias: vah quanto nunc formonsior
videre mihi quam dudum! PY. certe tuquidem pol multo hilarior.
CH. verbum hercle hoc verum erit «sine Cerere et Libero friget Venus».
sed Thai' multo ante venit? PY. anne abiit iam a milite?
CH. iamdudum, aetatem. lites factae sunt inter eos maxumae.
PY. nil dixit tu ut sequerere sese? CH. nil, nisi abiens mi innuit.
PY. eho nonne id sat erat? CH. at nescibam id dicere illam, nisi quia
correxit miles, quod intellexi minu'; nam me extrusit foras.
sed eccam ipsam: miror ubi ego huic antevorterim.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL