Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Eunuchus IntraText CT - Text |
TH.
Credo equidem illum iam adfuturum
esse, ut illam [a me] eripiat: sine veniat.
atqui si illam digito attigerit uno, oculi ilico ecfodientur.
usque adeo ego illius ferre possum ineptiam et magnifica verba,
verba dum sint; verum enim si ad rem conferentur, vapulabit.
CH. Thais, ego iamdudum hic adsum. TH. o mi
Chreme, te ipsum exspectabam.
scin
tu turbam hanc propter te esse factam? et adeo ad te attinere hanc
omnem rem? CH. ad me? qui? quasi istuc . . TH.
quia, dum tibi sororem studeo
reddere ac restituere, haec atque huiusmodi sum multa passa.
CH.
ubi east? TH. domi apud me. CH. hem. TH. quid est?
educta ita uti teque illaque dignumst. CH. quid ais? TH.
id quod res est.
hanc tibi dono do neque repeto pro illa quicquam abs te preti.
CH. et habetur et referetur, Thais, ita uti merita's
gratia.
TH. at enim cave ne priu' quam hanc a me accipias
amittas, Chreme;
nam haec east quam miles a me vi nunc ereptum venit.
abi
tu, cistellam, Pythias, domo ecfer cum monumentis.
CH.
viden tu illum, Thais, . . PY. ubi sitast? TH. in risco: odiosa
cessas.
CH. militem secum ad te quantas copias adducere?
attat . . TH. num formidulosus obsecro es, mi homo? CH.
apage sis:
egon formidulosu'? nemost hominum qui vivat minus.
TH. atqui ita opust. CH. ah metuo qualem tu me
esse hominem existumes.
TH. immo hoc cogitato: quicum res tibist peregrinus est,
minu' potens quam tu, minu' notu', minus amicorum hic habens.
CH. scio istuc. sed tu quod cavere possis stultum
admittere est.
malo ego nos prospicere quam hunc ulcisci accepta iniuria.
tu abi atque obsera ostium intu', dum ego hinc transcurro ad
forum:
volo ego adesse hic advocatos nobis in turba hac. TH.
mane.
CH. meliust. TH. mane. CH. omitte: iam
adero. TH. nil opus est istis, Chreme.
hoc modo dic, sororem illam tuam esse et te parvam virginem
amisisse, nunc cognosse. signa ostende. PY. adsunt. TH.
cape.
si vim faciet, in ius ducito hominem: intellextin? CH. probe.
TH. fac animo haec praesenti dicas. CH. faciam. TH.
attolle pallium.
perii, huic ipsist opu' patrono, quem defensorem paro.