Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Eunuchus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena III. Pythias-Chremes-Sophrona

 

PY. Quid, quid venire in mentem nunc possit mihi,
quidnam qui referam sacrilego illi gratiam
qui hunc supposivit nobis? CH. move vero ocius
te nutrix. SO. moveo. CH. video, sed nil promoves.
PY. iamne ostendisti signa nutrici? CH. omnia.
PY. amabo, quid ait? cognoscitne? CH. ac memoriter.
PY. probe edepol narras; nam illi faveo virgini.
ite intro: iamdudum era vos exspectat domi.--
virum bonum eccum Parmenonem incedere
video: vide ut otiosus it! si dis placet,
spero me habere qui hunc meo excruciem modo.
ibo intro de cognitione ut certum sciam:
post exibo atque hunc perterrebo sacrilegum.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL