Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Eunuchus IntraText CT - Text |
PA.
Reviso quidnam Chaerea hic rerum gerat.
quod si astu rem tractavit, di vostram fidem,
quantam et quam veram laudem capiet Parmeno!
nam ut mittam quod ei amorem difficillimum et
carissimum, a meretrice avara virginem
quam amabat, eam confeci sine molestia
sine sumptu et sine dispendio: tum hoc alterum,
id verost quod ego mi puto palmarium,
me repperisse quo modo adulescentulus
meretricum ingenia et mores posset noscere
mature, ut quom cognorit perpetuo oderit.
quae dum foris sunt nil videtur mundius,
nec mage compositum quicquam nec magis elegans
quae cum amatore quom cenant ligurriunt.
harum videre inluviem sordes inopiam,
quam inhonestae solae sint domi atque avidae cibi,
quo pacto ex iure hesterno panem atrum vorent,
nosse omnia haec salus est adulescentulis.
PY. ego pol te pro istis dictis et factis, scelus,
ulciscar, ut ne inpune in nos inluseris.
pro deum fidem, facinu' foedum! o infelicem adulescentulum!
o scelestum Parmenonem, qui istum huc adduxit! PA. quid
est?
PY. miseret me: itaque ut ne viderem, misera huc ecfugi
foras.
quae futura exempla dicunt in illum indigna! PA. o Iuppiter,
quae illaec turbast? numnam ego perii? adibo. quid istuc,
Pythias?
quid ais? in quem exempla fient? PY. rogitas,
audacissime?
perdidisti istum quem adduxti pro eunucho adulescentulum,
dum studes dare verba nobis. PA. quid ita? aut quid
factumst? cedo.
PY. dicam: virginem istam, Thaidi hodie quae dono datast,
scis eam hinc civem esse? et fratrem eius [esse] adprime
nobilem?
PA.
nescio. PY. atqui sic inventast: eam istic vitiavit miser.
ille
ubi id rescivit factum frater violentissimus
PA. quidnam fecit? PY. conligavit primum eum
miseris modis. PA. hem
conligavit? PY. atque quidem orante ut ne id faceret
Thaide.
PA. quid ais? PY. nunc minatur porro sese id quod
moechis solet:
quod ego numquam vidi fieri neque velim. PA. qua audacia
tantum facinus audet? PY. quid ita «tantum»? PA.
an non tibi hoc maxumumst?
quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretricia
prendi quemquam? PY. nescio. PA. at ne hoc
nesciatis, Pythias:
dico edico vobis nostrum esse illum erilem filium. PY. hem
obsecro, an is est? PA. nequam in illum Thai' vim fieri
sinat!
atque adeo autem quor non egomet intro eo? PY. vide,
Parmeno,
quid agas, ne neque illi prosis et tu pereas; nam hoc putant
quidquid factumst ex te esse ortum. PA. quid igitur
faciam miser?
quidve incipiam? ecce autem video rure redeuntem senem.
dicam huic an non? ei dicam hercle; etsi mihi magnum malum
scio paratum; sed necessest huic ut subveniat. PY. sapis.
ego abeo intro: tu isti narra omnem ordinem ut factum siet.