Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Eunuchus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena VI. Pythias-Parmeno

 

PY. Numquam edepol quicquam iamdiu quod mage vellem evenire
mi evenit quam quod modo senex intro ad nos venit errans.
mihi solae ridiculo fuit quae quid timeret scibam.
PA. quid hoc autemst? PY. nunc id prodeo ut conveniam Parmenonem.
sed ubi obsecro est? PA. me quaerit haec. PY. atque eccum video: adibo.
PA. quid est, inepta? quid tibi vis? quid rides? pergin? PY. perii:
defessa iam sum misera te ridendo. PA. quid ita? PY. rogitas?
numquam pol hominem stultiorem vidi nec videbo. ah
non possum sati' narrare quos ludos praebueris intus
[de sene quem fecisti ingredi pulsantem uti senes solent]
[at etiam primo callidum et disertum credidi hominem.
quid? ilicone credere ea quae dixi oportuit te?
an paenitebat flagiti, te auctore quod fecisset
adulescens, ni miserum insuper etiam patri indicares?
nam quid illi credis animi tum fuisse, ubi vestem vidit
illam esse eum indutum pater? quid est? iam scis te perisse?
PA. ehem quid dixti, pessuma? an mentita es? etiam rides?
itan lepidum tibi visumst, scelus, nos inridere? PY. nimium.
PA. siquidem istuc inpune habueris . . ! PY. verum? PA. reddam hercle. PY. credo:
sed in diem istuc, Parmeno, est fortasse quod minare.
tu iam pendebi' qui stultum adulescentulum nobilitas
flagitiis et eundem indicas: uterque in te exempla edent.
PA. nullus sum. PY. hic pro illo munere tibi honos est habitus: abeo.
PA. egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL