Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Eunuchus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena VIII. Chaerea-Parmeno-Gnatho-Thraso

 

CH. O populares, ecqui' me hodie vivit fortunatior?
nemo hercle quisquam; nam in me plane di potestatem suam
omnem ostendere quoi tam subito tot congruerint commoda.
PA. quid hic laetus est? CH. o Parmeno mi, o mearum voluptatum omnium
inventor inceptor perfector, scis me in quibu' sim gaudiis?
scis Pamphilam meam inventam civem? PA. audivi. CH. scis sponsam mihi?
PA. bene, ita me di ament, factum. GN. audin tu, hic quid ait? CH. tum autem Phaedriae
meo fratri gaudeo esse amorem omnem in tranquillo: unast domus;
Thais patri se commendavit, in clientelam et fidem
nobis dedit se. PA. fratris igitur Thai' totast? CH. scilicet.
PA. iam hoc aliud est quod gaudeamu': miles pelletur foras.
CH. tu frater ubi ubi est fac quam primum haec audiat. PA. visam domum.--
TH. numquid, Gnatho, tu dubitas quin ego nunc perpetuo perierim?
GN. sine dubio opinor. CH. quid commemorem primum aut laudem maxume?
illumne qui mihi dedit consilium ut facerem, an me qui id ausu' sim
incipere, an fortunam conlaudem quae gubernatrix fuit,
quae tot res tantas tam opportune in unum conclusit diem,
an mei patris festivitatem et facilitatem? o Iuppiter,
serva obsecro haec bona nobis!




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL