Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Eunuchus IntraText CT - Text |
PH. Di vostram
fidem, incredibilia
Parmeno modo quae narravit. sed ubist frater? CH.
praesto adest.
PH. gaudeo. CH. sati' credo. nil est Thaide hac,
frater, tua
digniu' quod ametur: ita nostrae omnist fautrix familiae. PH.
hui
mihi illam laudas? TH. perii, quanto minu' spei 'st tanto
magis amo.
obsecro, Gnatho, in te spes est. GN. quid vis faciam? TH.
perfice hoc
precibu' pretio ut haeream in parte aliqua tandem apud Thaidem.
GN. difficilest. TH. siquid conlubitum, novi te.
hoc si feceris,
quodvis donum praemium a me optato: id optatum auferes.
GN. itane? TH. sic erit. GN. si efficio
hoc, postulo ut mihi tua domus
te praesente absente pateat, invocato ut sit locus
semper. TH. do fidem futurum. GN. adcingar. PH.
quem ego hic audio?
o Thraso. TH. salvete. PH. tu fortasse quae facta
hic sient
nescis. TH. scio. PH. quor te ergo in his ego
conspicor regionibus?
TH. vobis fretu'. PH. scin quam fretu'? miles,
edico tibi,
si te in platea offendero hac post umquam, quod dicas mihi
«alium quaerebam, iter hac habui»: periisti. GN. heia
haud sic decet.
PH. dictumst. TH. non cognosco vostrum tam
superbum . . PH.
sic ago.
GN. prius audite paucis: quod quom dixero, si placuerit,
facitote. CH. audiamu'. GN. tu concede paullum
istuc, Thraso.
principio ego vos ambos credere hoc mihi vehementer velim,
me huiu' quidquid facio id facere maxume causa mea;
verum si idem vobis prodest, vos non facere inscitiast.
PH. quid id est? GN. militem rivalem ego
recipiundum censeo. PH. hem
recipiundum? GN. cogita modo: tu hercle cum illa,
Phaedria,
ut lubenter vivis (etenim bene lubenter victitas),
quod des paullumst et necessest multum accipere Thaidem.
ut tuo amori suppeditare possit sine sumptu tuo ad
omnia haec, magis opportunu' nec magis ex usu tuo
nemost. principio et habet quod det et dat nemo largius.
fatuos est, insulsu' tardu', stertit noctes et dies:
neque istum metuas ne amet mulier: facile pellas ubi velis.
CH. quid agimus? GN. praeterea hoc etiam, quod ego
vel primum puto,
accipit homo nemo meliu' prorsu' neque prolixius.
CH. mirum ni illoc homine quoquo pacto opust. PH.
idem ego arbitror.
GN. recte facitis. unum etiam hoc vos oro, ut me in
vostrum gregem
recipiati': sati' diu hoc iam saxum vorso. PH. recipimus.
CH. ac lubenter. GN. at ego pro istoc, Phaedria et
tu Chaerea,
hunc comedendum vobis propino et deridendum. CH. placet.
PH. dignus est. GN. Thraso, ubi vis accede. TH.
obsecro te, quid agimus?
GN. quid? isti te ignorabant: postquam is mores ostendi
tuos
et conlaudavi secundum facta et virtutes tuas,
impetravi. TH. bene fecisti: gratiam habeo maxumam.
numquam etiam fui usquam quin me omnes amarent plurimum.
GN. dixin ego in hoc esse vobis Atticam elegantiam?
PH. nil praeter promissum est. ite hac. CANTOR.
vos valete et plaudite!