Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Heauton Timorumenos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena II. Clitipho-Chremes

 

CL. Nil adhuc est quod vereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant
et illam simul cum nuntio tibi hic adfuturam hodie scio.
proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas.
CH. quicum loquitur filius?
CL. pater adest quem volui: adibo. pater, opportune advenis.
CH. quid id est? CL. hunc Menedemum nostin nostrum vicinum? CH. probe.
CL. huic filium scis esse? CH. audivi esse in Asia. CL. non est, pater:
apud nos est. CH. quid ais? CL. advenientem, e navi egredientem ilico
abduxi ad cenam; nam mihi cum <eo> iam inde usque a pueritia
fuit semper familiaritas. CH. voluptatem magnam nuntias.
quam vellem Menedemum invitatum ut nobiscum esset, amplius
ut hanc laetitiam necopinanti primus obicerem <ei> domi!
atque etiam nunc tempus est. CL. cave faxis: non opus est, pater.
CH. quapropter? CL. quia enim incertumst etiam quid se faciat. modo venit;
timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut sit suae.
eam misere amat; propter eam haec turba atque abitio evenit. CH. scio.
CL. nunc servolum ad eam in urbem misit et ego nostrum una Syrum.
CH. quid narrat? CL. quid ille? miserum se esse. CH. miserum? quem minu' crederest?
quid relicuist quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona?
parentis, patriam incolumem, amicos genu' cognatos ditias.
atque haec perinde sunt ut illius animu' qui ea possidet:
qui uti scit <ei> bona; illi qui non utitur recte mala.
CL. immo ill' fuit senex inportunu' semper, et nunc nil magis
vereor quam nequid in illum iratu' plus satis faxit, pater.
CH. illene? (sed reprimam me: nam in metu esse hunc illist utile.)
CL. quid tute tecum? CH. dicam: ut ut erat, mansum tamen oportuit.
fortasse aliquanto iniquior erat praeter eius lubidinem:
pateretur; nam quem ferret si parentem non ferret suom?
huncin erat aequom ex illius more an illum ex huiu' vivere?
et quod illum insimulat durum id non est; nam parentum iniuriae
uniu' modi sunt ferme, paullo qui est homo tolerabilis:
scortari crebro nolunt, nolunt crebro convivarier,
praebent exigue sumptum; atque haec sunt tamen ad virtutem omnia.
verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala,
necessest, Clitipho, consilia consequi consimilia. hoc
scitumst: periclum ex aliis facere tibi quod ex usu siet.
CL. ita credo. CH. ego ibo hinc intro, ut videam nobis quid in cena siet.
tu, ut tempus est diei, vide sis nequo hinc abeas longius.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL