Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Heauton Timorumenos IntraText CT - Text |
CL.Quam
iniqui sunt patres in omnis adulescentis iudices!
qui aequom esse censent nos a pueris ilico nasci senes
neque illarum adfinis esse rerum quas fert adulescentia.
ex sua lubidine moderantur nunc quae est, non quae olim fuit.
mihin si umquam filius erit, ne ille facili me utetur patre;
nam et cognoscendi et ignoscendi dabitur peccati locus:
non ut meus, qui mihi per alium ostendit suam sententiam.
perii! is mi, ubi adbibit plus paullo, sua quae narrat facinora!
nunc ait «periclum ex aliis facito tibi quod ex usu siet»:
astutu'. ne ille haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam.
mage nunc me amicae dicta stimulant «da mihi» atque «adfer
mihi»:
quoi quod respondeam nil habeo; neque me quisquamst miserior.
nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen
habet bene et pudice eductam, ignaram artis meretriciae.
meast potens procax magnifica sumptuosa nobilis.
tum quod dem [<ei>] «recte» est; nam nil esse mihi
religiost dicere.
hoc ego mali non pridem
inveni neque etiamdum scit pater.