Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Heauton Timorumenos IntraText CT - Text |
SY. Hac illac
circumcursa; inveniundumst tamen
argentum: intendenda in senemst fallacia.
CH. num me fefellit hosce id struere? videlicet
ill' Cliniai servo' tardiusculust;
idcirco huic nostro traditast provincia.
SY.
quis hic loquitur? perii. numnam haec audivit? CH. Syre. SY. hem.
CH. quid
tu istic? SY. recte
equidem; sed te miror, Chreme,
tam mane, qui heri tantum biberis. CH.
nil nimis.
SY. «nil» narras? visa verost, quod dici
solet,
aquilae senectus. CH. heia. SY. mulier commoda et
faceta haec meretrix. CH. sane. SY. idem visast
tibi?
et quidem hercle forma luculenta. CH. sic satis.
SY. ita non ut olim, sed uti nunc, sane bona;
minimeque miror Clinia hanc si deperit.
sed habet patrem quendam avidum, miserum atque aridum
vicinum hunc: nostin? at quasi is non ditiis
abundet, gnatus eius profugit inopia.
scis esse factum ut dico? CH. quid ego ni sciam?
hominem pistrino dignum! SY. quem? CH. istunc
servolum
dico adulescenti' . . SY. Syre, tibi timui male!
CH. qui passus est id fieri. SY. quid faceret? CH.
rogas?
aliquid reperiret, fingeret fallacias
unde esset adulescenti amicae quod daret,
atque hunc difficilem invitum servaret senem.
SY. garris. CH. haec facta ab
illo oportebant, Syre.
SY. eho quaeso laudas qui eros fallunt? CH. in loco
ego vero laudo. SY.
recte sane. CH. quippe qui
magnarum saepe id remedium
aegritudinumst:
iam huic mansisset unicus gnatus domi.
SY. iocone an serio ille haec dicat nescio;
nisi mihi quidem addit animum quo lubeat magis.
CH. et
nunc quid exspectat, Syre? an dum hic denuo
abeat, quom tolerare illius sumptus non queat?
nonne ad senem aliquam fabricam fingit?
SY. stolidus est.
CH. at te adiutare oportet adulescentuli
causa. SY. facile
equidem facere possum si iubes;
etenim quo pacto id fieri soleat calleo.
CH. tanto
hercle melior. SY. non
est mentiri meum.
CH. fac
ergo. SY. at heus tu
facito dum eadem haec memineris
siquid huiu' simile forte aliquando evenerit,
ut sunt humana, tuos ut faciat filius.
CH.
non usu' veniet, spero. SY. spero hercle ego quoque,
neque eo nunc dico quo quicquam illum senserim;
sed siquid, nequid. quae sit eius aetas
vides;
et ne ego te, si usu' veniat, magnifice, Chreme,
tractare possim. CH. de istoc, quom
usu' venerit,
videbimus quid opu' sit: nunc istuc
age.--
SY. numquam commodius umquam
erum audivi loqui,
nec quom male facerem crederem mi inpunius
licere. quisnam a nobis egreditur
foras?