Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Heauton Timorumenos IntraText CT - Text |
SY. Nisi me animu'
fallit multum, haud multum a me aberit infortunium:
ita hac re in angustum oppido nunc meae coguntur copiae;
nisi aliquid video ne esse amicam hanc gnati resciscat senex.
nam quod de argento sperem aut posse postulem me fallere
nil est; triumpho si licet me latere tecto abscedere.
crucior bolum tantum mi ereptum tam desubito e faucibus.
quid agam? aut quid comminiscar? ratio de integro ineundast
mihi.
nil tam difficilest quin quaerendo investigari possiet.
quid si hoc nunc sic incipiam? nilst. quid si sic? tantundem
egero.
at
sic opinor: non potest. immo optume. euge habeo optumam.
retraham hercle opinor ad me
idem ego illuc hodie fugitivom argentum tamen.