Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Heauton Timorumenos IntraText CT - Text |
CL. Nulla mihi res posthac potest iam intervenire tanta
quae mi aegritudinem adferat: tanta haec laetitia obortast.
dedo patri me nunciam ut frugalior sim quam volt.
SY. nil me fefellit: cognitast, quantum audio huiu'
verba.
istuc tibi ex sententia tua obtigisse laetor.
CL. o mi Syre, audisti obsecro? SY. quidni? qui
usque una adfuerim.
CL.
quoi aeque audisti commode quicquam evenisse? SY. nulli.
CL. atque ita me di ament ut ego nunc non tam meapte
causa
laetor quam illiu'; quam ego scio esse honore quovis dignam.
SY. ita credo. sed nunc, Clinia, age, da te mihi
vicissim;
nam amici quoque res est videnda in tutum ut conlocetur,
nequid de amica nunc senex. CL. o Iuppiter! SY.
quiesce.
CL. Antiphila mea nubet mihi. SY. sicin mi
interloquere?
CL. quid faciam? Syre mi, gaudeo: fer me. SY. fero
hercle vero.
CL. deorum vitam apti sumus. SY. frustra operam
opinor hanc sumo.
CL. loquere: audio. SY. at iam hoc non ages. CL.
agam. SY. videndumst, inquam,
amici quoque res, Clinia, tui in tuto ut conlocetur.
nam si nunc a nobis abis et Bacchidem hic relinquis,
senex resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis;
si abduxeris, celabitur, itidem ut celata adhuc est.
CL. at enim istoc nil est mage, Syre, miis nuptiis
advorsum.
nam quo ore appellabo patrem? tenes quid dicam? SY.
quidni?
CL. quid dicam? quam causam adferam? SY. qui nolo
mentiare:
aperte ita ut res sese habet narrato. CL. quid ais? SY.
iubeo:
illam te amare et velle uxorem, hanc esse Clitiphonis.
CL. bonam atque iustam rem oppido imperas et factu
facilem.
et
scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celet
senem vostrum? SY. immo ut recta via rem narret ordine
omnem. CL. hem
sati' sanus es et sobrius? tuquidem illum plane perdis.
nam qui ille poterit esse
in tuto, dic mihi?
SY. huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice ecfero,
qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae
vera dicendo ut eos ambos fallam: ut quom narret senex
voster nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen.
CL. at enim spem istoc pacto rursum nuptiarum omnem
eripis;
nam dum amicam hanc meam esse credet, non committet filiam.
tu
fors quid me fiat parvi pendi', dum illi consulas.
SY. quid, malum, me aetatem censes velle id adsimularier?
unus est dies dum argentum eripio: pax: nil amplius.
CL. tantum sat habes? quid tum quaeso si hoc pater
resciverit?
SY. quid si redeo ad illos qui aiunt «quid si nunc caelum
ruat?»
CL. metuo quid agam. SY. metui'? quasi non ea
potestas sit tua
quo velis in tempore ut te exsolvas, rem facias palam.
CL.
age age, transducatur Bacchis. SY. optume ipsa exit foras.