Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Heauton Timorumenos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena VI. Clitipho-Syrus

 

CL. Nullast tam facili' res quin difficilis siet,
quam invitu' facias. vel me haec deambulatio,
quam non laboriosa, ad languorem dedit.
nec quicquam mage nunc metuo quam ne denuo
miser aliquo extrudar hinc, ne accedam ad Bacchidem.
ut te quidem omnes di deaeque quantumst, Syre,
cum istoc invento cumque incepto perduint!
huiu' modi mihi res semper comminiscere
ubi me excarnufices. SY. is tu hinc quo dignus es?
quam paene tua me perdidit protervitas!
CL. vellem hercle factum, ita meritu's. SY. meritu'? quo modo?
ne me istuc ex te prius audisse gaudeo
quam argentum haberes quod daturu' iam fui.
CL. quid igitur dicam tibi vis? abiisti; mihi
amicam adduxti quam non licitumst tangere.
SY. iam non sum iratu'. sed scin ubi sit nunc tibi
tua Bacchis? CL. apud nos. SY. non. CL. ubi ergo? SY. apud Cliniam.
CL. perii. SY. bono animo es: iam argentum ad eam deferes
quod <ei> pollicitu's. CL. garris. unde? SY. a tuo patre.
CL. ludis fortasse me? SY. ipsa re experibere.
CL. ne ego sum homo fortunatu': deamo te, Syre.
SY. sed pater egreditur. cave quicquam admiratu' sis
qua causa id fiat; obsecundato in loco;
quod imperabit facito; loquitor paucula.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL