Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Heauton Timorumenos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena VII. Chremes-Clitipho-Syrus

 

CH. Ubi Clitipho hic est? SY. «eccum me» inque. CL. eccum hic tibi.
CH. quid rei esset dixtin huic? SY. dixi pleraque omnia.
CH. cape hoc argentum ac defer. SY. i: quid stas, lapis?
quin accipis? CL. cedo sane. SY. sequere hac me ocius.
tu hic nos dum eximus interea opperibere;
nam nil est illic quod moremur diutius.--
CH. minas quidem iam decem habet a me filia,
quas hortamentis esse nunc duco datas;
hasce ornamentis consequentur alterae;
porro haec talenta dotis adposcunt duo.
quam multa iniusta ac prava fiunt moribus!
mihi nunc relictis rebus inveniundus est
aliquis, labore inventa mea quoi dem bona.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL