Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Heauton Timorumenos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena VIII. Menedemus-Chremes

 

ME. Multo omnium nunc me fortunatissimum
factum puto esse quom te, gnate, intellego
resipisse. CH. ut errat! ME. te ipsum quaerebam, Chreme:
serva, quod in te est, filium, me ac familiam.
CH. cedo quid vis faciam? ME. invenisti hodie filiam.
CH. quid tum? ME. hanc uxorem sibi dari volt Clinia.
CH. quaeso quid tu homini's? ME. quid est? CH. iamne oblitus es
inter nos quid sit dictum de fallacia,
ut ea via abs te argentum auferretur? ME. scio.
CH. ea res nunc agitur ipsa. ME. quid narras, Chreme?
erravi? actast res? quanta de spe decidi!
immo haec quidem quae apud me est Clitiphonis est
amica: ita aiunt. CH. et tu credis omnia.
et illum aiunt velle uxorem ut, quom desponderis,
des qui aurum ac vestem atque alia quae opu' sunt comparet.
ME. id est profecto: id amicae dabitur. CH. scilicet
daturum. ME. vah frustra sum igitur gavisus miser.
quidvis tamen iam malo quam hunc amittere.
quid nunc renuntiem abs te responsum, Chreme,
ne sentiat me sensisse atque aegre ferat?
CH. aegre? nimium illi, Menedeme, indulges. ME. sine:
inceptumst: perfice hoc mi perpetuo, Chreme.
CH. dic convenisse, egisse te de nuptiis.
ME. dicam. quid deinde? CH. me facturum esse omnia,
generum placere; postremo etiam, si voles,
desponsam quoque esse dicito. ME. em istuc volueram.
CH. tanto ocius te ut poscat et tu, id quod cupis,
quam ocissime ut des. ME. cupio. CH. ne tu propediem,
ut istanc rem video, istius obsaturabere.
sed ut uti istaec sunt, cautim et paulatim dabis
si sapies. ME. faciam. CH. abi intro: vide quid postulet.
ego domi ero siquid me voles. ME. sane volo;
nam te scientem faciam quidquid egero.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL