Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Heauton Timorumenos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena II. Clitipho-Menedemus-Chremes-Syrus

 

CL. Itane tandem quaeso, Menedeme? ut pater
tam in brevi spatio omnem de me eiecerit animum patris?
quodnam ob facinu'? quid ego tantum sceleris admisi miser?
volgo faciunt. ME. scio tibi esse hoc graviu' multo ac durius,
quoi fit; verum ego haud minus aegre patior, id qui nescio
nec rationem capio, nisi quod tibi bene ex animo volo.
CL. hic patrem astare aibas. ME. eccum. CH. quid me incusas, Clitipho?
quidquid ego huiu' feci, tibi prospexi et stultitiae tuae.
ubi te vidi animo esse omisso et suavia in praesentia
quae essent prima habere neque consulere in longitudinem:
cepi rationem ut neque egeres neque ut haec posses perdere.
ubi quoi decuit primo, tibi non licuit per te mihi dare,
abii ad proxumum tibi qui erat; <ei> commisi et credidi:
ibi tuae stultitiae semper erit praesidium, Clitipho,
victu' vestitus quo in tectum te receptes. CL. ei mihi!
CH. satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem.
SY. disperii: scelestu' quantas turbas concivi insciens!
CL. emori cupio. CH. priu' quaeso disce quid sit vivere.
ubi scies, si displicebit vita, tum istoc utitor.
SY. ere, licetne? CH. loquere. SY. at tuto. CH. loquere. SY. quae istast pravitas
quaeve amentiast, quod peccavi ego, id obesse huic? CH. ilicet.
ne te admisce: nemo accusat, Syre, te: nec tu aram tibi
nec precatorem pararis. SY. quid agi'? CH. nil suscenseo
neque tibi nec tibi; nec vos est aequom quod facio mihi.--




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL