Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Heauton Timorumenos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena IV. Sostrata-Chremes

 

SO. Profecto nisi caves tu homo, aliquid gnato conficies mali;
idque adeo miror, quo modo
tam ineptum quicquam tibi venire in mentem, mi vir, potuerit.
CH. oh pergin mulier esse? nullamne ego rem umquam in vita mea
volui quin tu in ea re mi fueris advorsatrix, Sostrata!
at si rogem iam quid est quod peccem aut quam ob rem hoc facias, nescias;
in qua re nunc tam confidenter restas, stulta. SO. ego nescio?
CH. immo scis, potius quam quidem redeat ad integrum eadem oratio. SO. oh
iniquos es qui me tacere de re tanta postules.
CH. non postulo iam: loquere: nihilo minus ego hoc faciam tamen.
SO. facies? CH. verum. SO. non vides quantum mali ex <ea> re excites?
subditum se suspicatur. CH. «subditum» ain tu? SO. sic erit,
mi vir. CH. confitere? SO. au te obsecro, istuc inimicis siet.
egon confitear meum non esse filium, qui sit meus?
CH. quid? metui' ne non, quom velis, convincas esse illum tuom?
SO. quod filia est inventa? CH. non: sed, quo mage credundum siet,
id quod consimilest moribus
convinces facile ex te natum; nam tui similest probe;
nam illi nil vitist relictum quin siet itidem tibi;
tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium.
sed ipse egreditur, quam severu'! rem, quom videas, censeas.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL