Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Heauton Timorumenos IntraText CT - Text |
ME. Enimvero Chremes
nimi' graviter cruciat adulescentulum
nimi'que inhumane: exeo ergo ut pacem conciliem. optume
ipsos video. CH. ehem, Menedeme, quor non accersi iubes
filiam et quod doti' dixi firmas? SO. mi vir, te obsecro
ne facias. CL. pater, obsecro mi ignoscas. ME. da
veniam, Chreme:
sine te exorem. CH. egon mea bona ut dem Bacchidi dono
sciens?
non faciam. ME. at id nos non sinemu'. CL. si me
vivom vis, pater,
ignosce. SO. age, Chreme mi. ME. age quaeso, ne tam offirma
te, Chreme.
CH. quid istic? video non licere ut coeperam hoc
pertendere.
ME. facis ut te decet. CH. <ea> lege
hoc adeo faciam, si facit
quod ego hunc aequom censeo. CL.
pater, omnia faciam: impera.
CH. uxorem
ut ducas. CL. pater . . ! CH.
nil audio. SO. ad me
recipio:
faciet. CH.
nil etiam audio ipsum. CL. perii! SO.
an dubitas, Clitipho?
CH. immo
utrum volt. SO. faciet
omnia. ME. haec dum incipias, gravia sunt,
dumque ignores; ubi cognori', facilia. CL.
faciam, pater.
SO. gnate mi, ego pol tibi dabo illam lepidam, quam tu facile ames,
filiam Phanocratae nostri. CL. rufamne
illam virginem,
caesiam, sparso ore, adunco naso? non
possum, pater.
CH. heia ut elegans est!
credas animum ibi esse. SO.
aliam dabo.
CL. immo, quandoquidem
ducendast, egomet habeo propemodum
quam volo. CH. nunc laudo, gnate. CL. Archonidi huiu' filiam.
SO. perplacet. CL. pater, hoc nunc
restat. CH. quid?
CL. Syro ignoscas volo
quae mea causa fecit. CH. fiat. CANTOR. vos
valete et plaudite!