Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Adelphoe

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena II. Syrus-Sannio

 

SY. Tace, egomet conveniam ipsum: cupide accipiat iam faxo ac bene
dicat secum etiam esse actum. quid istuc, Sannio, est quod te audio
nescio quid concertasse cum ero? SA. Numquam vidi iniquius
certationem comparatam, quam quae hodie inter nos fuit:
ego vapulando, ille verberando, usque ambo defessisumus.
SY. Tua culpa. SA. Quid facerem? SY. Adulescenti morem gestum oportuit.
SA. Qui potui melius, qui hodie usque os praebui? SY. Age, scis quid loquar?
pecuniam in loco neclegere maxumum interdumst lucrum. SA. Hui!
SY.: Metuisti, si nunc de tuo iure concessisses paululum,
o adulescenti esses morigeratus, hominum homo stultissume,
ne non tibi istuc faeneraret. SA. Ego spem pretio non emo.
SY. Numquam rem facies: abi, inescare nescis homines, Sannio.
SA. Credo istuc melius esse: verum ego numquam adeo astutus fui,
quin quidquid possem mallem auferre potius in praesentia.
SY. Novi tuom animum: quasi tanti umquam tibi sint viginti minae
dum huic obsequare. praeterea autem te a;unt proficisci Cyprum, SA. Hem!
SY. coemisse hinc quae illuc veheres multa, navem conductam: hoc scio,
animus tibi pendet. ubi illim ut spero redieris, tum tu hoc ages.
SA. Nusquam pedem. perii hercle: hac illi spe hoc inceperunt. SY. Timet:
inieci scrupulum homini. SA. O scelera: illud vide,
ut in ipso articulo oppressit. emptae mulieres
complures et item hinc alia quae porto Cyprum.
nisi eo ad mercatum venio, damnum maxumumst.
nunc si hoc omitto ac tum agam ubi illinc rediero,
nihil est; refrixerit res: nunc demum venis?
quor passus? ubi eras? ut sit satius perdere
quam hic nunc manere tam diu aut tum persequi.
SY. Iamne enumerasti id quod ad te rediturum putes?
SA. Hocine illo dignumst? hocine incipere Aeschinum,
per oppressionem ut hanc mi eripere postulet!
SY. Labascit. unum hoc habeo: vide si satis placet:
potius quam venias in periclum, Sannio,
servesne an perdas totum, dividuom face.
minas decem conradet alicunde. SA. Ei mihi,
etiam de sorte nunc venio in dubium miser?
pudet nihil? omnis dentis labefecit mihi,
praeterea colaphis tuber est totum caput:
etiam insuper defrudet? nusquam abeo. SY. Ut lubet:
numquid vis quin abeam? SA. Immo hercle hoc quaeso, Syre
utut haec sunt facta, potius quam lites sequar
meum mihi reddatur, saltem quanti emptast. Syre,
scio te antehac non esse usum amicitia mea:
memorem me dices esse et gratum. SY. Sedulo
faciam. sed Ctesiphonem video: laetus est
de amica. SA. Quid quod te oro? SY. Paulisper mane.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL