Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Adelphoe IntraText CT - Text |
CT.
Abs quivis homine, quomst opus, beneficium accipere gaudeas:
verum enim vero id demum iuvat, si quem aequomst facere is bene
facit.
o frater frater, quid ego nunc te laudem? satis certo scio:
numquam ita magnifice quicquam dicam, id virtus quin superet
tua.
itaque unam hanc rem me habere praeter alios praecipuam arbitror
fratrem homini nemini esse primarum artium magis principem.
SY. O Ctesipho. CT. O Syre, Aeschinus ubist? SY.
Ellum, te exspectat domi. CT. Hem.
SY. Quid est? CT. Quid sit? opera illius, Syre,
nunc vivo: festivom caput,
qui quom omnis res sibi post putarit esse prae meo commodo,
maledicta, famam, meum laborem et peccatum in se transtulit;
nil pote supra. sed quid foris crepuit? SY. Mane mane
ipse exit foras.