Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Adelphoe IntraText CT - Text |
SO.
Obsecro, mea nutrix, quid nunc fiet? CA. Quid fiat rogas?
recte edepol, spero. SO. Modo dolores, mea tu, occipiunt primulum.
CA. Iam nunc times? quasi numquam adfueris, numquam tute
pepereris!
SO. Heu me miseram! habeo neminem,
solae sumus: Geta autem hic non adest, qui arcessat Aeschinum.
CA. Pol is quidem iam hic aderit: nam numquam unum
intermittit diem,
quin semper veniat. SO. Solus mearum miseriarumst
remedium.
CA. E re nata melius fieri hau potuit quam factumst, era,
quando vitium oblatumst, quod ad illum attinet potissumum,
talem, tali ingenio atque animo, natum ex tanta familia.
SO. Ita pol res est ut dicis: salvos nobis deos quaeso ut
siet.