Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Adelphoe

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena IV. Hegio-Demea-Geta (Pamphila)

 

HE.Pro di inmortales, facinus indignum, Geta,
quod narras t GE. Sic est factum. HE. EX illan familia
tam inliberale esse ortum facinus! o Aeschine,
pol haud paternum istuc dedisti. DE. Videlicet
de psaltria hae audivit: id illi nunc dolet
alieno. at pater? is nihili pendit: ei mihi,
utinam hic prope adesset alicubi atque audiret haec!
HE. Nisi facient quae illos aequomst, haud sic auferent.
GE. In te spes omnis, Hegio, nobis sitast:
te solum habemus, tu es patronus, tu pater:
tibi moriens ille nos commendavit senex:
si deseris tu, periimus. HE. Cave dixeris:
neque faciam neque me satis pie posse arbitror.
DE. Adibo. saluere Hegionem plurumum
iubeo. HE. Oh, te quaerebam ipsum: salve, Demea.
DE. Quid autem? HE. Maior filius tuos Aeschinus,
quem adoptandum dedisti fratri, veque boni
neque liberalis functus officiumst viri.
DE. Quid istuc est? HE. Nostrum amicum voras Simulum
aequalem? DE. Quid ni? HE. Filiam eius virginem
vitiavit. DE. Hem! HE. Mane: nondum audisti, Demea,
quod est gravissumum. DE. An quicquam etiam est amplius?
HE. Vero amplius: nam hoc quidem ferundum aliquo modost:
amor persuasit, nox vinum adulescentia:
humanumst. ubi scit factum, ad matrem virginis
venit ipsus ultro lacrumans orans obsecrans
fidem dans, iurans se illam ducturum domum.
ignotumst, tacitumst, creditumst. virgo ex eo
compressu gravidast facta (hic mensis decumus est).
ille bonus vir nobis psaltriam, si dis placet,
paravit quicum vivat, illam deserit.
DE. Pro certon tu istaec dicis? HE. Mater virginis
in mediost, ipsa virgo, res ipsa, hic Geta
praeterea, ut captust servolorum, non malus
neque iners: alit illas, solus omnem familiam
sustentat: hunc abduce, vinci, quaere rem.
GE. Immo hercle extorque, nisi ita factumst, Demea;
postremo non negabit: coram ipsum cedo.
DE. Pudet: nec quid agam nec quid huic respondeam
scio. PA. (intus) Me miseram, differor doloribus.
Iuno Lucina, fer opem: serva me obsecro. HE. Hem,
numnam illa quaeso parturit? GE. Certe, Hegio.
HE. Em illaec fidem nunc vostram inplorat, Demea:
quod ilis vos cogit, id voluntate inpetret.
haec primum ut fiant deos quaeso ut vobis decet.
sin aliter animus voster est, ego, Demea,
summa vi defendam hanc atque illum mortuom.
cognatus mihi erat: una a pueris parvolis
sumus educti: una semper militiae et domi
fuimus: paupertatem una pertulimus gravem.
quapropter nitar faciam experiar, denique
animam relinquam potius quam illas deseram.
quid mihi respondes? DE. Fratrem conveniam, Hegio.
HE. Sed, Demea, hoc tu facito cum animo cogites:
quam vos facillume agitis, quam estis maxume
potentes dites fortunati nobiles,
tam maxume vos aequa aequo animo noscere
oportet, si vos voltis perhiberi probos.
DE. Redito. fient quae fieri aequomst omnia.
HE. Decet te facere. Geta, duc me intro ad Sostratam.---
DE. Non me indicente haec fiunt: utinam hic sit modo
defunctum! verum nimia illaec licentia
profecto evadet in aliquod magnum malum.
ibo ac requiram fratrem, ut in eum haec evomam.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL