Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Adelphoe IntraText CT - Text |
CT.
Ain patrem hinc abisse rus? SY. Iam dudum. CT. Dic sodes. SY.
Apud villamst
nunc quom maxume operis aliquid facere credo CT. Utinam
quidem!
quod cum salute eius fiat, ita se defetigarit velim,
ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere.
SY
Ita fiat, et istoc siqui potis est rectius. CT. Ita: nam hunc diem
misere nimis cupio, ut coepi, perpetuom m laetitia degere.
et illud rus nulla alia causa tam male odi, nisi quia propest:
quod si abesset longius,
prius nox oppressisset illi, quam huc revorti posset iterum.
nunc ubi me illi non videbit, iam huc recurret. sat scio
rogitabit me, ubi fuerim: ego hoc te toto non vidi die:
quid dicam? SY. Nilne in mentemst? CT. Numquam
quicquam. SY. Tanto nequior.
cluens amicus hospes nemost vobis? CT. Sunt: quid postea?
SY. Hisce opera ut data sit. CT. Quae non
data sit? non potest fieri. SY. Potest.
CT.
Interdius: sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre?
SY. Vah, quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset
dari!
quin tu otiosus esto: ego illius sensum pulcre calleo.
quom fervit maxume, tam placidum quam ovem reddo CT. Quo
modo?
SY. Laudari per te audit lubenter: facio te apud illum
deum:
virtutes narro. CT. Meas? SY. Tuas: homini ilico
lacrumae cadunt
quasi puero gaudio. em tibi autem! CT. Quidnam est? SY. Lupus in
fabula.
CT. Pater est? SY. Is est ipsus. CT. Syre,
quid agimus? SY. Fuge modo intro, ego videro.
CT. Siquid rogabit, nusquam tu me: audistin? SY.
Potin ut desinas?