Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Adelphoe

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena III. Micio-Hegio

 

MI. Ego in hac re nil reperio, quam ob rem lauder tanto opere, Hegio.
Meum officium facio: quod peccatum a nobis ortumst corrigo.
nisi si me in illo credidisti esse hominum numero, qui ita putant,
sibi fieri iniuriam ultro, si quam fecere ipsi expostules,
et ultro accusant. id quia a me non est factum, agis gratias?
HE. Ah, minume: numquam te aliter atque es esse animum induxi meum.
sed quaeso, Micio, Ut mecum una eas ad matrem virginis
atque istaec eadem mihi quae dixti tute dicas mulieri:
suspitionem hanc propter fratrem esse: eius esse illam psaltriam.
nam et illi iam relevabis animum, quae dolore ac miseria
tabescit, et tuom officium fueris functus. sed si aliter putas,
egomet narrabo quae mihi dixti. MI. Immo ego ibo. HE. Bene facis:
omnes, quibus res sunt minus secundae, magis sunt nescio quo modo
suspitiosi: ad contumeliam omnia accipiunt magis:
propter suam inpotentiam se semper credunt ludier.
quapropter te ipsum purgare ipsi coram placabilius est.
MI. Et recte et verum dicis. HE. Sequere me ergo
hac intro. MI. Maxume.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL