Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Adelphoe IntraText CT - Text |
MI. Ibo, illis dicam
nullam esse in nobis moram
DE. Sed eccum ipsum. te iam dudum quaero, Micio.
MI. Quidnam? DE. Fero alia flagitia ad te ingentia
boni illius adulescentis. MI. Ecce autem DE. Nova
capitalia. MI. Ohe iam! DE. Nescis qui vir sit. MI.
Scio.
DE.
O stulte, tu de psaltria me somnias
agere: hoc peccatum in virginemst civem. MI. Scio.
DE. Eho, scis et patere? MI. Quid ni patiar? DE.
Dic mihi,
non clamas? non insanis? MI. Non. DE. Malim
quidem.
puer natust. MI. Di bene vortant! DE. Virgo nihil habet.
MI. Audivi. DE. Et ducenda indotatast. MI.
Scilicet.
DE. Quid nunc futurumst? MI. Id enim quod res ipsa
fert:
illinc huc transferetur virgo. DE. O Iuppiter,
istocin pacto oportet? MI. Quid faciam amplius?
DE. Quid facias? si non eapse re tibi istuc dolet,
simulare certe. est hominis. MI. Quin iam virginem
despondi, res compositast, fiunt nuptiae,
dempsi metum omnem: haec magis sunt hominis. DE. Ceterum
placet tibi factum, Micio? MI. Non, si queam
mutare. nunc quom non queo, aequo animo fero.
ita vitast hominum, quasi quom ludas tesseris:
si illud quod maxume opus est iactu non cadit,
illud quod cecidit forte, id arte ut corrigas.
DE. Corrector! nempe tua arte viginti minae
pro psaltria periere: quae quantum potest
aliquo abiciundast, si non pretio, gratiis.
eque est neque illam sane studeo vendere.
DE. Quid igitur facies? MI. Domi erit. DE.
Pro divom fidem,
meretrix et mater familias una in domo?
MI. Quor non? DE. Sanum te credis esse? MI.
Equidem arbitror.
DE. Ita me di ament, ut tuam ego video ineptiam,
facturum credo, ut habeas quicum cantites.
MI. Quor non? DE. Et nova nupta eadem haec discet.
MI. Scilicet.
DE. Tu inter eas restim ductans saltabis. MI.
Probe.
DE. Probe? MI. Et tu nobiscum una, si opus sit. DE.
Ei mihi!
non te haec pudent? MI. Iam vero omitte, Demea,
tuam istanc iracundiam atque ita uti decet
hilarum ac lubentem fac te gnati in nuptiis.
ego hos convenio: post huc redeo.---DE. O Iuppiter,
hancin vitam! hoscin mores! hanc dementiam!
uxor sine dote veniet, intus psaltriast,
domus sumptuosa, adulescens luxu perditus,
senex delirans. ipsa si cupiat Salus,
servare prorsus non potest hanc familiam.