Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Adelphoe IntraText CT - Text |
MI.
Iubet
frater? ubi is est? tun iubes hoc, Demea?
DE. Ego vero iubeo et hac re et aliis omnibus
quam maxume unam facere nos hanc familiam,
colere adiuvare adiungere. AE. Ita quaeso, pater.
MI. Haud aliter censeo. DE. Immo hercle ita nobis decet:
primum huius uxori est mater. MI. Est. quid postea?
DE. Proba et modesta. MI. Ita; aiunt. DE.
Natu grandior.
MI. Scio. DE. Parere iam diu haec per annos non
potest:
nec qui eam respiciat quisquam est: solast. MI. Quam hic
rem agit?
D:E. Hanc te aequomst ducere, et te operam ut fiat dare.
MI. Me ducere autem? DE. Te. MI. Me? DE.
Te inquam. MI. Ineptis. DE. Si tu sis homo,
hic faciat. AE. Mi pater! MI. Quid tu autem huic,
asine, auscultas? DE. Nihil agis:
fieri aliter non potest. MI. Deliras. AE. Sine te
exorem, mi pater.
MI. Insanis: aufer te. DE. Age, da veniam filio. MI.
Satin sanus es?
ego novos maritus anno demum quinto et sexagensumo
fiam atque anum decrepitam ducam? idne estis auctores mihi?
AE.
Fac: promisi ego illis. MI. Promisti autem? de te largitor, puer.
DE. Age, quid siquid te maius oret? MI. Quasi non
hoc sit maxumum.
DE. Da veniam. AE.
Ne gravare. DE. Fac, promitte. MI. Non omittitis?
AE.
Non, nisi te exorem. MI. Vis est haec quidem. Age prolixe, Micio.
MI. Etsi hoc mihi pravom ineptum absurdum atque alienum a
vita mea
videtur, si vos tanto opere istuc voltis, fiat. AE. Bene
facis.
DE. Merito te amo. verum quid ego dicam, hoc quom confit
quod volo?
MI. Quid? numquid restat? DE. Hegio cognatus his
est proxumus,
adfinis nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet.
MI. Quid facere? DE. Agelli est hic sub urbe
paulum quod locitas foras:
huic demus qui fruatur. MI. Paulum id autemst? DE.
Si multumst, tamen
faciundumst: pro patre huic est, bonus est, noster est, recte
datur.
postremo nunc meum illud verbum facio, quod tu, Micio,
bene et sapienter dixti dudum: vitium commune omniumst,
quod nimium ad rem in senecta attenti sumus'. hanc maculam nos
decet
ecfugere: et dictumst vere et re eapse fieri oportet. AE. Mi
pater!
MI. Quid istic? ager dabitur Hegioni, quandoquidem hic
volt. AE. Gaudeo.
DE. Nunc tu mihi es germanus frater pariter animo et
corpore.
suo sibi gladio hunc iugulo.