Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Phormio IntraText CT - Text |
DE.
Quid? qua profectu' causa hinc es Lemnum, Chreme,
adduxtin tecum filiam? CH. non. DE. quid ita non?
CH. postquam videt me eius mater esse hic diutius,
simul autem non manebat aetas virginis
meam neglegentiam: ipsam cum omni familia
ad me profectam esse aibant. DE. quid illi tam diu
quaeso igitur commorabare, ubi id audiveras?
CH. pol me detinuit morbus. DE. unde? aut qui? CH.
rogas?
senectus ipsast morbu'. sed venisse eas
salvas audivi ex nauta qui illas vexerat.
DE. quid gnato optigerit me absente audistin, Chreme?
CH. quod quidem me factum consili incertum facit.
nam hanc condicionem siquoi tulero extrario,
quo pacto aut unde mihi sit dicundum ordinest.
te mihi fidelem esse aeque atque egomet sum mihi
scibam. ille, si me alienus adfinem volet,
tacebit dum intercedet familiaritas;
sin spreverit me, plus quam opus est scito sciet.
vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea:
quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domo
id restat; nam ego meorum solu' sum meus.
DE. scio ita esse, et istaec mihi res sollicitudinist,
neque defetiscar usque adeo experirier
donec tibi id quod pollicitus sum effecero.