Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Hecyra

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena II. Phidippus-Laches-Sostrata

 

PH. Etsi scio ego, Philumena, meum ius esse ut te cogam
quae ego imperem facere, ego tamen patrio animo victu' faciam
ut tibi concedam neque tuae lubidini advorsabor.
LA. atque eccum Phidippum optume video: hinc iam scibo hoc quid sit.
Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio esse adprime obsequentem,
sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos:
quod tu si idem faceres, magis in rem et vostram et nostram id esset.
nunc video in illarum potestate esse te. PH. heia vero.
LA. adii te heri de filia: ut veni, itidem incertum amisti.
haud ita decet, si perpetuam hanc vis esse adfinitatem,
celare te iras. siquid est peccatum a nobis profer:
aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus
te iudice ipso. sin east causa retinendi apud vos
quia aegrast, te mihi iniuriam facere arbitror, Phidippe,
si metui' satis ut meae domi curetur diligenter.
at ita me di ament, haud tibi hoc concedo--[etsi] illi pater es--
ut tu illam salvam mage velis quam ego: id adeo gnati causa,
quem ego intellexi illam haud minus quam se ipsum magni facere.
neque adeo clam me est quam esse eum graviter laturum credam,
hoc si rescierit: <eo> domum studeo haec priu' quam ille redeat.
PH. Laches, et diligentiam vostram et benignitatem
novi et quae dicis omnia esse ut dicis animum induco,
et te hoc mihi cupio credere: illam ad vos redire studeo
si facere possim ullo modo. LA. quae res te id facere prohibet?
eho num quid nam accusat virum? PH. minime. nam postquam attendi
magis et vi coepi cogere ut rediret, sancte adiurat
non posse apud vos Pamphilo se absente perdurare.
aliud fortasse aliis viti est: ego sum animo leni natus:
non possum advorsari meis. LA. em Sostrata. SO. heu me miseram!
LA. certumne est istuc? PH. nunc quidem ut videtur: sed num quid vis?
nam est quod me transire ad forum iam oportet. LA. eo tecum una.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL