Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Hecyra IntraText CT - Text |
Edepol
ne nos sumus inique aeque omnes invisae viris
propter paucas, quae omnes faciunt dignae ut videamur malo.
nam
ita me di ament, quod me accusat nunc vir, sum extra noxiam.
sed non facile est expurgatu: ita animum induxerunt socrus
omnis esse iniquas: haud pol mequidem; nam numquam secus
habui illam ac si ex me esset gnata, nec qui hoc mi eveniat
scio;
nisi pol filium multimodis iam exspecto ut redeat domum.