Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Hecyra IntraText CT - Text |
BA.
Non hoc de
nihilost quod Laches me nunc conventam esse expetit;
nec pol me multum fallit quin quod suspicor sit quod velit.
LA. videndumst ne minu' propter iram hanc impetrem quam
possiem,
aut nequid faciam plus quod post me minu' fecisse satiu' sit.
adgrediar.
Bacchi', salve.
BA. salve, Lache. LA. credo edepol te non nil
mirari, Bacchis,
quid sit quapropter te huc foras puerum evocare iussi.
BA. ego pol quoque etiam timida sum quom venit mi in
mentem quae sim,
ne nomen mihi quaesti obsiet; nam mores facile tutor.
LA. si vera dici' nil tibist a me pericli, mulier;
nam iam aetate ea sum ut non siet peccato mi ignosci aequom:
quo magis omnis res cautius ne temere faciam adcuro.
nam
si id facis facturave es bonas quod par est facere,
inscitum offerre iniuriam tibi [me] inmerenti iniquom est.
BA. est magna ecastor gratia de istac re quam tibi
habeam;
nam qui post factam iniuriam se expurget parum mi prosit.
sed quid istuc est? LA. meum receptas filium ad te
Pamphilum. BA. ah.
LA. sine dicam: uxorem hanc priu' quam duxit, vostrum
amorem pertuli.
mane: nondum etiam dixi id quod volui. hic nunc uxorem habet:
quaere alium tibi firmiorem [amicum] dum tibi tempu' consulendi
est;
nam neque ille hoc animo erit aetatem neque pol tu eadem istac
aetate.
BA. quis id ait? LA. socrus. BA. men? LA.
te ipsam: et filiam abduxit suam,
puerumque ob eam rem clam voluit, natu' qui est, exstinguere.
BA. aliud si scirem qui firmare meam apud vos possem
fidem
sanctius quam iusiurandum, id pollicerer tibi, Lache,
me segregatum habuisse, uxorem ut duxit, a me Pamphilum.
LA. lepida es. sed scin quid volo potius sodes facias? BA.
quid vis? cedo.
LA. eas ad mulieres huc intro atque istuc iusiurandum
idem
polliceare illis. exple animum is teque hoc crimine expedi.
BA. faciam quod pol, si esset alia ex hoc quaestu, haud
faceret, scio,
ut de tali causa nuptae mulieri se ostenderet.
sed nolo esse falsa fama gnatum suspectum tuom,
nec leviorem vobis, quibus est minime aequom, eum viderier
inmerito; nam meritu' de me est quod queam illi ut commodem.
LA. facilem benivolumque lingua tua iam tibi me reddidit:
nam non sunt solae arbitratae haec; ego quoque etiam credidi.
nunc quam ego te esse praeter nostram opinionem comperi,
fac eadem ut sis porro: nostra utere amicitia ut voles.
aliter si facies--reprimam me ne aegre quicquam ex me audias.
verum hoc moneo unum, qualis sim amicus aut quid possiem
potiu' quam inimicus, periclum facias.