Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Eunuchus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena III. Chaerea-Parmeno

 

CH. Occidi!
neque virgost usquam neque ego, qui illam e conspectu amisi meo.
ubi quaeram, ubi investigem, quem perconter, quam insistam viam
incertu' sum. una haec spes est: ubi ubi est, diu celari non potest.
o faciem pulchram! deleo omnis dehinc ex animo mulieres:
taedet cotidianarum harum formarum. PA. ecce autem alterum!
nescioquid de amore loquitur: o infortunatum senem!
hic vero est qui si occeperit,
ludum iocumque dices fuisse illum alterum,
praeut huiu' rabies quae dabit.
CH. ut illum di deaeque senium perdant qui me hodie remoratus est;
meque adeo qui <ei> restiterim; tum autem qui illum flocci fecerim.
sed eccum Parmenonem. salve. PA. quid tu's tristi'? quidve's alacris?
unde is? CH. egone? nescio hercle,
neque unde eam neque quorsum eam: ita prorsu' sum oblitus mei.
PA. qui quaeso? CH. amo. PA. hem. CH. nunc, Parmeno, ostendes te qui vir sies.
scis te mihi saepe pollicitum esse «Chaerea, aliquid inveni
modo quod ames: in ea re utilitatem ego faciam ut cognoscas meam»,
quom in cellulam ad te patri' penum omnem congerebam clanculum.
PA. age, inepte. CH. hoc hercle factumst. fac sis nunc promissa adpareant,
si adeo digna resest ubi tu nervos intendas tuos.
haud simili' virgost virginum nostrarum, quas matres student
demissis umeris esse, vincto pectore, ut gracilae sient.
siquaest habitior paullo pugilem esse aiunt, deducunt cibum:
tam etsi bonast natura, reddunt curatura iunceas:
itaque ergo amantur. PA. quid tua istaec? CH. nova figura oris. PA. papae.
CH. color veru', corpu' solidum et suci plenum. PA. anni? CH. anni? sedecim.
PA. flos ipse. CH. <ipsam> hanc tu mihi vel vi vel clam vel precario
fac tradas: mea nil refert dum potiar modo.
PA. quid? virgo quoiast? CH. nescio hercle. PA. undest? CH. tantundem. PA. ubi habitat?
CH. ne id quidem. PA. ubi vidisti? CH. in via. PA. qua ratione eam amisti?
CH. id equidem adveniens mecum stomachabar modo,
nec quemquam ego esse hominem arbitror quoi mage bonae
felicitates omnes advorsae sient.
quid hoc est sceleri'? perii. PA. quid factumst? CH. rogas?
patris cognatum atque aequalem Archidemidem
nostin? PA. quidni? CH. is, dum hanc sequor, fit mi obviam.
PA. incommode hercle. CH. immo enimvero infeliciter;
nam incommoda alia sunt dicenda, Parmeno.
illum liquet mihi deierare his mensibus
sex septem prorsum non vidisse proxumis,
nisi nunc quom minime vellem minimeque opu' fuit.
eho nonne hoc monstri similest? quid ais? PA. maxume.
CH. continuo occurrit ad me, quam longe quidem,
incurvo' tremulu' labiis demissis gemens:
«heus heus tibi dico, Chaerea» inquit. restiti.
«scin quid ego te volebam?» «dic.» «cras est mihi
iudicium.» «quid tum?» «ut diligenter nunties
patri, advocatu' mane mi esse ut meminerit.»
dum haec dicit abiit hora. rogo numquid velit.
«recte» inquit. abeo. quom huc respicio ad virginem,
illa sese interea commodum huc advorterat
in hanc nostram plateam. PA. mirum ni hanc dicit, modo
huic quae datast dono. CH. huc quom advenio nulla erat.
PA. comites secuti scilicet sunt virginem?
CH. verum: parasitu' cum ancilla. PA. ipsast: ilicet.
desine; iam conclamatumst. CH. alias res agis.
PA. istuc ago equidem. CH. nostin quae sit, dic mihi, aut
vidistin? PA. vidi novi scio quo abducta sit.
CH. eho Parmeno mi, nostin? [PA. novi. CH.] et scis ubi siet?
PA. huc deductast ad meretricem Thaidem: <ei> dono datast.
CH. quis is est tam potens cum tanto munere hoc? PA. miles Thraso,
Phaedriae rivali'. CH. duras fratri' partis praedicas.
PA. immo enim si scias quod donum huic dono contra conparet,
[tum] magis id dicas. CH. quodnam quaeso hercle? PA. eunuchum. CH. illumne obsecro
inhonestum hominem, quem mercatus est heri, senem mulierem?
PA. istunc ipsum. CH. homo quatietur certe cum dono foras.
sed istam Thaidem non scivi nobis vicinam. PA. haud diust.
CH. perii, numquamne etiam me illam vidisse! eho dum dic mihi:
estne, ut fertur, forma? PA. sane. CH. at nil ad nostram hanc? PA. alia rest.
CH. obsecro hercle, Parmeno, fac ut potiar. PA. faciam sedulo ac
dabo operam, adiuvabo: numquid me aliud? CH. quo nunc is? PA. domum,
ut mancupia haec, ita uti iussit frater, ducam ad Thaidem.
CH. o fortunatum istum eunuchum quiquidem in hanc detur domum!
PA. quid ita? CH. rogitas? summa forma semper conservam domi
videbit conloquetur aderit una in unis aedibus,
cibum non numquam capiet cum ea, interdum propter dormiet.
PA. quid si nunc tute fortunatu' fias? CH. qua re, Parmeno?
responde. PA. capias tu illius vestem. CH. vestem? quid tum postea?
PA. pro illo te ducam. CH. audio. PA. te esse illum dicam. CH. intellego.
PA. tu illis fruare commodis quibu' tu illum dicebas modo:
cibum una capias, adsis tangas ludas propter dormias;
quandoquidem illarum neque te quisquam novit neque scit qui sies.
praeterea forma et aetas ipsast facile ut pro eunucho probes.
CH. dixti pulchre: numquam vidi meliu' consilium dari.
age eamus intro nunciam: orna me abduc duc quantum potest.
PA. quid agi'? iocabar equidem. CH. garris. PA. perii, quid ego egi miser!
quo trudi'? perculeris iam tu me. tibi equidem dico, mane.
CH. eamu'. PA. pergin? CH. certumst. PA. vide ne nimium calidum hoc sit modo.
CH. non est profecto: sine. PA. at enim istaec in me cudetur faba. CH. ah.
PA. flagitium facimus. CH. an id flagitiumst si in domum meretriciam
deducar et illis crucibu', quae nos nostramque adulescentiam
habent despicatam et quae nos semper omnibus cruciant modis,
nunc referam gratiam atque eas itidem fallam, ut ab is fallimur?
an potius haec patri aequomst fieri ut a me ludatur dolis?
quod qui rescierint, culpent; illud merito factum omnes putent.
PA. quid istic? si certumst facere, facias; verum ne post conferas
culpam in me. CH. non faciam. PA. iubesne? CH. iubeam? cogo atque impero:
numquam defugiam auctoritatem. sequere. PA. di vortant bene!




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL