Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Eunuchus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena III. Pythias-Dorias-Phaedria

 

PY. Ubi ego illum scelerosum misera atque inpium inveniam? aut ubi quaeram?
hoccin tam audax facinu' facere esse ausum! PH. perii: hoc quid sit vereor.
PY. quin etiam insuper scelu', postquam ludificatust virginem,
vestem omnem miserae discidit, tum ipsam capillo conscidit.
PH. hem. PY. qui nunc si detur mihi,
ut ego unguibus facile illi in oculos involem venefico!
PH. nescioquid profecto absente nobis turbatumst domi.
adibo. quid istuc? quid festinas? aut quem quaeri', Pythias?
PY. ehem Phaedria, egon? quem quaeram? in' hinc quo dignu's cum donis tuis
tam lepidis? PH. quid istuc est rei?
PY. rogas me? eunuchum quem dedisti nobis quas turbas dedit!
virginem quam erae dono dederat miles, vitiavit. PH. quid ais?
PY. perii. PH. temulenta's. PY. utinam sic sint qui mihi male volunt!
DO. au obsecro, mea Pythias, quod istuc nam monstrum fuit?
PH. insanis: qui istuc facere eunuchu' potuit? PY. ego illum nescio
qui fuerit; hoc quod fecit, res ipsa indicat.
virgo ipsa lacrumat neque, quom rogites, quid sit audet dicere.
ille autem bonu' vir nusquam apparet. etiam hoc misera suspicor,
aliquid domo abeuntem abstulisse. PH. nequeo mirari satis
quo ille abire ignavo' possit longius, nisi si domum
forte ad nos rediit. PY. vise amabo num sit. PH. iam faxo scies.--
DO. perii, obsecro! tam infandum facinu', mea tu, ne audivi quidem.
PY. at pol ego amatores audieram mulierum esse eos maxumos,
sed nil potesse; verum miserae non in mentem venerat;
nam illum aliquo conclusissem neque illi commisissem virginem.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL