Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Eunuchus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena IV. Phaedria-Dorus-Pythias-Dorias

 

PH. Exi foras, sceleste. at etiam restitas,
fugitive? prodi, male conciliate. DORUS. obsecro. PH. oh
illud vide, os ut sibi distorsit carnufex!
quid huc tibi reditiost? quid vestis mutatio?
quid narras? paullum si cessassem, Pythias,
domi non offendissem, ita iam ornarat fugam.
PY. haben hominem, amabo? PH. quidni habeam? PY. o factum bene.
DORIAS. istuc pol vero bene. PY. ubist? PH. rogitas? non vides?
PY. videam? obsecro quem? PH. hunc scilicet. PY. quis hic est homo?
PH. qui ad vos deductus hodiest. PY. hunc oculis suis
nostrarum numquam quisquam vidit, Phaedria.
PH. non vidit? PY. an tu hunc credidisti esse, obsecro,
ad nos deductum? PH. namque alium habui neminem. PY.
ne comparandus hic quidem ad illumst: ille erat
honesta facie et liberali. PH. ita visus est
dudum, quia varia veste exornatus fuit.
nunc tibi videtur foedu', quia illam non habet.
PY. tace obsecro: quasi vero paullum intersiet.
ad nos deductus hodiest adulescentulus,
quem tu videre vero velles, Phaedria.
hic est vietu' vetu' veternosus senex,
colore mustelino. PH. hem quae haec est fabula?
<eo> rediges me ut quid egerim egomet nesciam?
eho tu, emin ego te? DO. emisti. PY. iube mi denuo
respondeat. PH. roga. PY. venisti hodie ad nos? negat.
at ille alter venit annos natu' sedecim,
quem secum adduxit Parmeno. PH. agedum hoc mi expedi
primum: istam quam habes unde habes vestem? taces?
monstrum homini', non dicturu's? DO. venit Chaerea.
PH. fraterne? DO. ita. PH. quando? DO. hodie. PH. quam dudum? DO. modo.
PH. quicum? DO. cum Parmenone. PH. norasne eum prius?
DO. non. [nec quis esset umquam audieram dicier.]
PH. unde igitur fratrem meum esse scibas? DO. Parmeno
dicebat eum esse. is dedit mi hanc. PH. occidi.
DO. meam ipse induit: post una ambo abierunt foras.
PY. iam sati' credi' sobriam esse me et nil mentitam tibi?
iam sati' certumst virginem vitiatam esse? PH. age nunc, belua,
credis huic quod dicat? PY. quid isti credam? res ipsa indicat.
PH. concede istuc paullulum: audin? etiam [nunc] paullulum: sat est.
dic dum hoc rursum: Chaerea tuam vestem detraxit tibi?
DO. factum. PH. et east indutu'? DO. factum. PH. et pro te huc deductust? DO. ita.
PH. Iuppiter magne, o scelestum atque audacem hominem! PY. vae mihi:
etiam [nunc] non credes indignis nos esse inrisas modis?
PH. mirum ni tu credas quod iste dicat. quid agam nescio.
heus negato rursum. possumne ego hodie ex te exsculpere
verum? vidistine fratrem Chaeream? DO. non. PH. non potest
sine malo fateri, video: sequere hac. modo ait modo negat.
ora me. DO. obsecro te vero, Phaedria. PH. i intro nunciam.
DO. oiei. PH. alio pacto honeste quomodo hinc abeam nescio.
actumst, siquidem tu me hic etiam, nebulo, ludificabere.--
PY. Parmenoni' tam scio esse hanc techinam quam me vivere.
DOR. sic est. PY. inveniam pol hodie parem ubi referam gratiam.
sed nunc quid faciundum censes, Dorias? DOR. de istac rogas
virgine? PY. ita, utrum taceam an praedicemne? DOR. tu pol, si sapis,
quod scis nescis neque de eunucho neque de vitio virginis.
hac re et te omni turba evolves et illi gratum feceris.
id modo dic, abisse Dorum. PY. ita faciam. DOR. sed videon Chremen?
Thai' iam aderit. PY. quid ita? DOR. quia, quom inde abeo, iam tum occeperat
turba inter eos. PY. tu aufer aurum hoc. ego scibo ex hoc quid siet.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL