Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Eunuchus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

ACTUS V

 

Scaena I. Thais-Pythias

 

TH. Pergin, scelesta, mecum perplexe loqui?
«scio nescio abiit audivi, ego non adfui.»
non tu istuc mihi dictura aperte es quidquid est?
virgo conscissa veste lacrumans opticet;
eunuchus abiit: quam ob rem? [aut] quid factumst? taces?
PY. quid tibi ego dicam misera? illum eunuchum negant
fuisse. TH. quis fuit igitur? PY. iste Chaerea.
TH. qui Chaerea? PY. iste ephebu' frater Phaedriae.
TH. quid ais, venefica? PY. atqui certe comperi.
TH. quid is obsecro ad nos? quam ob rem adductust? PY. nescio;
nisi amasse credo Pamphilam. TH. hem misera occidi,
infelix, siquidem tu istaec vera praedicas.
num id lacrumat virgo? PY. id opinor. TH. quid ais, sacrilega?
istucine interminata sum hinc abiens tibi?
PY. quid facerem? ita ut tu iusti, soli creditast.
TH. scelesta, ovem lupo commisisti. dispudet
sic mihi data esse verba. quid illuc hominis est?
PY. era mea, tace tace obsecro, salvae sumus:
habemus hominem ipsum. TH. ubi is est? PY. em ad sinisteram.
viden? TH. video. PY. conprendi iube, quantum potest.
TH. quid illo faciemu', stulta? PY. quid facias, rogas?
vide amabo, si non, quom aspicias, os inpudens
videtur! non est? tum quae eius confidentiast!




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL