Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Eunuchus IntraText CT - Text |
CH.
Apud Antiphonem uterque, mater et pater,
quasi dedita opera domi erant, ut nullo modo
intro ire possem quin viderent me. interim
dum ante ostium sto, notu' mihi quidam obviam
venit. ubi vidi, ego me in pedes quantum queo
in angiportum quoddam desertum, inde item
in aliud, inde in aliud: ita miserrimus
fui fugitando nequi' me cognosceret.
sed estne haec Thai' quam video? ipsast. haereo
quid faciam. quid mea autem? quid faciet mihi?
TH. adeamu'. bone vir Dore, salve: dic mihi,
aufugistin? CH. era, factum. TH. satine id tibi
placet?
CH. non. TH. credin te inpune habiturum? CH.
unam hanc noxiam
amitte: si aliam admisero umquam, occidito.
TH. num meam saevitiam veritus es? CH. non. TH.
quid igitur?
CH. hanc metui ne me criminaretur tibi.
TH. quid feceras? CH. paullum quiddam. PY.
eho «paullum», inpudens?
an paullum hoc esse tibi videtur, virginem
vitiare civem? CH. conservam esse credidi.
PY. conservam! vix me contineo quin involem in
capillum, monstrum: etiam ultro derisum advenit.
TH. abin hinc, insana? PY. quid ita? vero debeam,
credo, isti quicquam furcifero si id fecerim;
praesertim quom se servom fateatur tuom.
TH. missa haec faciamu'. non te dignum, Chaerea,
fecisti; nam si ego digna hac contumelia
sum maxume, at tu indignu' qui faceres tamen.
neque edepol quid nunc consili capiam scio
de virgine istac: ita conturbasti mihi
rationes omnis, ut eam non possim suis
ita ut aequom fuerat atque ut studui tradere,
ut solidum parerem hoc mi beneficium, Chaerea.
CH. at nunc dehinc spero aeternam inter nos gratiam
fore, Thai'. saepe ex huismodi re quapiam et
malo principio magna familiaritas
conflatast. quid si hoc quispiam voluit deus?
TH. equidem pol in eam partem accipioque et volo.
CH. immo ita quaeso. unum hoc scito, contumeliae
me non fecisse causa, sed amoris. TH. scio,
et pol propterea mage nunc ignosco tibi.
non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea,
neque ita inperita ut quid amor valeat nesciam.
CH. te quoque iam, Thais, ita me di bene ament, amo.
PY. tum pol tibi ab istoc, era, cavendum intellego.
CH. non ausim. PY. nil tibi quicquam credo. TH.
desinas.
CH. nunc ego te in hac re mi oro ut adiutrix sies,
ego me tuae commendo et committo fidei,
te mihi patronam capio, Thai', te obsecro:
emoriar si non hanc uxorem duxero.
TH. tamen si pater . . ? CH. quid? ah volet, certo
scio,
civis modo haec sit. TH. paullulum opperirier
si vis, iam frater ipse hic aderit virginis;
nutricem accersitum iit quae illam aluit parvolam:
in cognoscendo tute ipse aderi', Chaerea.
CH. ego vero maneo. TH. vin interea, dum venit,
domi opperiamur potiu' quam hic ante ostium?
CH. immo percupio. PY. quam tu rem actura obsecro
es?
TH. nam quid ita? PY. rogitas? hunc tu in aedis
cogitas
recipere posthac? TH. quor non? PY. crede hoc meae
fidei,
dabit hic pugnam aliquam denuo. TH. au tace obsecro.
PY. parum perspexisse eius videre audaciam.
CH. non faciam,
Pythias. PY. non credo, Chaerea,
nisi si commissum non erit. CH. quin, Pythias,
tu me servato. PY. neque pol servandum tibi
quicquam dare ausim neque te servare: apage te.
TH.
adest optume ipse frater. CH. perii hercle: obsecro
abeamus intro, Thais: nolo me in via
cum hac veste videat. TH. quam ob rem tandem? an quia
pudet?
CH. id ipsum. PY. id ipsum? virgo vero! TH.
i prae, sequor.
tu istic mane ut Chremem intro ducas, Pythias.