Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Heauton Timorumenos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena IV. Bacchis-Antiphila-Clinia-Syrus

 

BA. Edepol te, mea Antiphila, laudo et fortunatam iudico,
id quom studuisti isti formae ut mores consimiles forent;
minimeque, ita me di ament, miror si te sibi quisque expetit.
nam mihi quale ingenium haberes fuit indicio oratio:
et quom egomet nunc mecum in animo vitam tuam considero
omniumque adeo vostrarum volgu' quae ab se segregant,
et vos esse istius modi et nos non esse haud mirabilest.
nam expedit bonas esse vobis; nos, quibu'cum est res, non sinunt:
quippe forma inpulsi nostra nos amatores colunt;
haec ubi immutata est, illi suom animum alio conferunt:
nisi si prospectum interea aliquid est, desertae vivimus.
vobis cum uno semel ubi aetatem agere decretumst viro,
quoius mos maxumest consimili' vostrum, hi se ad vos adplicant.
hoc beneficio utrique ab utrisque vero devincimini,
ut numquam ulla amori vostro incidere possit calamitas.
AN. nescio alias: mequidem semper scio fecisse sedulo
ut ex illiu' commodo meum compararem commodum. CL. ah
ergo, mea Antiphila, tu nunc sola reducem me in patriam facis;
nam dum abs te absum omnes mihi labores fuere quos cepi leves
praeter quam tui carendum quod erat. SY. credo. CL. Syre, vix suffero:
hocin me miserum non licere meo modo ingenium frui!
SY. immo ut patrem tuom vidi esse habitum, diu etiam duras dabit.
BA. quisnam hic adulescens est qui intuitur nos? AN. ah retine me, obsecro!
BA. amabo quid tibist? AN. disperii, perii misera! BA. quid stupes,
Antiphila? AN. videon Cliniam an non? BA. quem vides?
CL. salve, anime mi. AN. o mi Clinia, salve. CL. ut vales?
AN. salvom venisse gaudeo. CL. teneone te,
Antiphila, maxume animo exspectatam meo?
SY. ite intro; nam vos iamdudum exspectat senex.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL