Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Heauton Timorumenos IntraText CT - Text |
CH. Quid istuc quaeso?
qui istic mos est, Clitipho? itane fieri oportet?
CL. quid ego feci? CH. vidin ego te modo manum in
sinum huic meretrici
inserere? SY. acta haec res est: perii. CL. mene? CH.
hisce oculis, ne nega.
facis adeo indigne iniuriam illi qui non abstineas manum.
nam istaec quidem contumeliast,
hominem amicum recipere ad te atque eius amicam subigitare.
vel
here in vino quam inmodestu' fuisti . . SY. factum. CH. quam
molestus!
ut equidem, ita me di ament, metui quid futurum denique esset!
novi ego amantium animum: advortunt graviter quae non censeas.
CL. at mihi fides apud hunc est nil me istiu' facturum,
pater.
CH. esto; at certe concedas aliquo ab ore eorum
aliquantisper.
multa fert lubido: ea facere prohibet tua praesentia.
ego de me facio coniecturam: nemost meorum amicorum hodie
apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam.
apud alium prohibet dignitas; apud alium ipsius facti pudet,
ne ineptu', ne protervo' videar: quod illum facere credito.
sed nostrum est intellegere utquomque atque ubiquomque opu' sit
obsequi.
SY. quid istic narrat! CL. perii. SY.
Clitipho, haec ego praecipio tibi?
homini' frugi et temperanti' functu's officium? CL. tace
sodes.
SY. recte sane. CL. Syre, pudet me. SY.
credo: neque id iniuria; quin
mihi molestumst. CL. perdis hercle. SY. verum dico
quod videtur.
CL. nonne accedam ad illos? CH. eho quaeso, una
accedundi viast?
SY. actumst: hic priu' se indicarit quam ego argentum
effecero.
Chreme, vin tu homini
stulto mi auscultare? CH. quid faciam? SY. Iube hunc
abire hinc aliquo. CL.
quo ego hinc abeam? SY. quo lubet: da illis locum:
abi deambulatum. CL. deambulatum?
quo? SY. vah quasi desit locus.
abi sane istac, istorsum, quovis. CH.
recte dicit, censeo.
CL.
di te eradicent, Syre, qui me hinc extrudis!
SY. at tu pol tibi istas posthac comprimito manus!--
censen vero? quid illum porro credas facturum, Chreme,
nisi eum, quantum tibi opi' di dant, servas castigas mones?
CH. ego istuc curabo. SY. atqui nunc, ere, tibi
istic adservandus est.
CH. fiet. SY. si sapias; nam mihi iam minu'
minusque obtemperat.
CH. quid tu? ecquid de illo quod dudum tecum egi egisti,
Syre, aut
repperisti tibi quod placeat an nondum etiam? SY. de
fallacia
dicis? est: inveni nuper quandam. CH. frugi es. cedo quid
est?
SY. dicam, verum ut aliud ex alio incidit. CH.
quidnam, Syre?
SY. pessuma haec est meretrix. CH. ita videtur. SY.
immo si scias.
vah vide quod inceptet facinu'. fuit quaedam anu' Corinthia
hic: huic drachumarum haec argenti mille dederat mutuom.
CH. quid tum? SY. ea mortuast: reliquit filiam
adulescentulam.
ea relicta huic arraboni est pro illo argento. CH.
intellego.
SY. hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem
tuam.
CH. quid tum? SY. Cliniam orat sibi uti [id] nunc
det: illam illi tamen
post daturum: mille nummum poscit. CH. et poscit quidem? SY.
hui,
dubium id est? ego sic putavi. CH. quid nunc facere
cogitas?
SY. egon? ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex
Caria
ditem et nobilem; si redimat magnum inesse in ea lucrum.
CH. erras. SY. quid ita? CH. pro Menedemo
nunc tibi ego respondeo
«non emo»: quid ages? SY. optata loquere. CH.
qui? SY. non est opus.
CH. non opus est? SY. non hercle vero. CH.
qui istuc, miror. SY. iam scies.
CH. mane, mane, quid est quod tam a nobis graviter
crepuerunt fores?