Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Heauton Timorumenos IntraText CT - Text |
BA. Sati' pol proterve
me Syri promissa huc induxerunt,
decem minas quas mihi dare pollicitust. quodsi nunc me
deceperit saepe obsecrans me ut veniam, frustra veniet;
aut quom venturam dixero et constituero, quom is certe
renuntiarit, Clitipho quom in spe pendebit animi,
decipiam ac non veniam, Syrus mihi tergo poenas pendet.
CL.
sati' scite promittit tibi. SY. atqui tu hanc iocari credis?
faciet nisi caveo. BA. dormiunt: ego pol istos commovebo.
mea Phrygia, audisti modo iste homo quam villam demonstravit
Charini? PH. audivi. BA. proxumam esse huic fundo
ad dextram? PH. memini.
BA. curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat:
SY. quid inceptat? BA. dic me hic oppido esse invitam atque adservari,
verum aliquo pacto verba me his daturam esse et venturam.
SY. perii hercle. Bacchi', mane, mane: quo mittis istanc
quaeso?
iube
maneat. BA. i. SY. quin est paratum argentum. BA. quin ego
maneo.
SY. atqui iam dabitur. BA. ut lubet. num ego
insto? SY. at scin quid sodes?
BA. quid? SY. transeundumst nunc tibi ad Menedemum
et tua pompa
<eo> transducendast. BA. quam rem agis, scelus? SY.
egon? argentum cudo
quod tibi dem. BA. dignam me putas quam inludas? SY. non est temere.
BA. etiamne tecum hic res mihist? SY. minime: tuom
tibi reddo.
BA. eatur. SY. sequere hac. heus, Dromo. DR.
quis me volt? SY. Syru'. DR. quid est rei?
SY.
ancillas omnis Bacchidis transduce huc ad vos propere.
DR. quam ob rem? SY. ne quaeras: ecferant quae
secum huc attulerunt.
sperabit sumptum sibi senex levatum esse harunc abitu:
ne ille haud scit hoc paullum lucri quantum ei damnum adportet.
tu
nescis id quod scis, Dromo, si sapies. DR. mutum dices.