Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Heauton Timorumenos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena V. Chremes-Syrus

 

CH.Ita me di amabunt ut nunc Menedemi vicem
miseret me tantum devenisse ad eum mali.
illancin mulierem alere cum illa familia!
etsi scio, hosce aliquot dies non sentiet,
ita magno desiderio fuit <ei> filius;
verum ubi videbit tantos sibi sumptus domi
cotidianos fieri nec fieri modum,
optabit rursum ut abeat ab se filius.
Syrum optume eccum. SY. cesso hunc adoriri? CH. Syre. SY. hem.
CH. quid est? SY. te mihi ipsum iamdudum optabam dari.
CH. videre egisse iam nescioquid cum sene.
SY. de illo quod dudum? dictum [ac] factum reddidi.
CH. bonan fide? SY. bona hercle. CH. non possum pati
quin tibi caput demulceam; accede huc, Syre:
faciam boni tibi aliquid pro ista re ac lubens.
SY. at si scias quam scite in mentem venerit.
CH. vah gloriare evenisse ex sententia?
SY. non hercle vero: verum dico. CH. dic quid est?
SY. tui Clitiphonis esse amicam hanc Bacchidem
Menedemo dixit Clinia, et ea gratia
secum adduxisse ne tu id persentisceres.
CH. probe. SY. dic sodes. CH. nimium, inquam. SY. immo si scias.
sed porro ausculta quod superest fallaciae:
sese ipse dicit tuam vidisse filiam;
eius sibi conplacitam formam, postquam aspexerit;
hanc cupere uxorem. CH. modone quae inventast? SY. eam:
et quidem iubebit posci. CH. quam ob rem istuc, Syre?
nam prorsum nil intellego. SY. vah tardus es.
CH. fortasse. SY. argentum dabitur ei ad nuptias,
aurum atque vestem qui . . tenesne? CH. comparet?
SY. id ipsum. CH. at ego illi neque do neque despondeo.
SY. non? quam ob rem? CH. quam ob rem? me rogas? homini . . ? SY. ut lubet.
non ego dicebam in perpetuom ut illam illi dares,
verum ut simulares. CH. non meast simulatio;
ita tu istaec tua misceto ne me admisceas.
egon quoi daturu' non sum, ut <ei> despondeam?
SY. credebam. CH. minime. SY. scite poterat fieri;
et ego hoc, quia dudum tu tanto opere iusseras,
<eo> coepi. CH. credo. SY. ceterum equidem istuc, Chreme,
aequi bonique facio. CH. atqui quam maxume
volo te dare operam ut fiat, verum alia via.
SY. fiat, quaeratur aliquid. sed illud quod tibi
dixi de argento quod ista debet Bacchidi,
id nunc reddendumst illi: neque tu scilicet
illuc confugies: «quid mea? num mihi datumst?
num iussi? num illa oppignerare filiam
meam me invito potuit?» verum illuc, Chreme,
dicunt: «ius summum saepe summast malitia.»
CH. haud faciam. SY. immo aliis si licet, tibi non licet:
omnes te in lauta et bene acta parte putant.
CH. quin egomet iam ad eam deferam. SY. immo filium
iube potiu'. CH. quam ob rem? SY. quia enim in eum suspiciost
translata amori'. CH. quid tum? SY. quia videbitur
mage veri simile id esse, quom hic illi dabit;
et simul conficiam facilius ego quod volo.
ipse adeo adest: abi, ecfer argentum. CH. ecfero.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL