Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Heauton Timorumenos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

ACTUS V

 

Scaena I. Menedemus-Chremes

 

ME. Ego me non tam astutum neque ita perspicacem esse id scio;
sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes
hoc mihi praestat: in me quidvis harum rerum convenit
quae sunt dicta in stulto, caudex stipes asinu' plumbeus;
in illum nil potest: exsuperat eius stultitia haec omnia.
CH. ohe iam desine deos, uxor, gratulando obtundere
tuam esse inventam gnatam, nisi illos ex tuo ingenio iudicas
ut nil credas intellegere nisi idem dictumst centiens.
sed interim quid illic iamdudum gnatu' cessat cum Syro?
ME. quos ais homines, Chreme, cessare? CH. ehem, Menedeme, advenis?
dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastin? ME. omnia.
CH. quid ait? ME. gaudere adeo coepit quasi qui cupiunt nuptias.
CH. hahahae. ME. quid risisti? CH. servi venere in mentem Syri
calliditates. ME. itane? CH. voltu' quoque hominum fingit scelus.
ME. gnatu' quod se adsimulat laetum, id dicis? CH. id. ME. idem istuc mihi
venit in mentem. CH. veterator. ME. mage, si mage noris, putes
ita rem esse. CH. ain tu? ME. quin tu ausculta. CH. mane; hoc priu' scire expeto,
quid perdideris. nam ubi desponsam nuntiasti filio,
continuo iniecisse verba tibi Dromonem scilicet,
sponsae vestem aurum atque ancillas opus esse: argentum ut dares.
ME. non. CH. quid? non? ME. non inquam. CH. neque ipse gnatu'? ME. nil prorsum, Chreme.
magis unum etiam instare ut hodie conficiantur nuptiae.
CH. mira narras. quid Syru' meu'? ne is quidem quicquam? ME. nihil.
CH. quam ob rem, nescio. ME. equidem miror, qui alia tam plane scias.
sed ille tuom quoque Syrus idem mire finxit filium,
ut ne paullulum quidem subolat esse amicam hanc Cliniae.
CH. quid agit? ME. mitto iam osculari atque amplexari: id nil puto.
CH. quid est quod ampliu' simuletur? ME. vah. CH. quid est? ME. audi modo.
est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro:
huc est intro latu' lectu', vestimentis stratus est.
CH. quid postquam hoc est factum? ME. dictum factum huc abiit Clitipho.
CH. solu'? ME. solu'. CH. timeo. ME. Bacchi' consecutast ilico.
CH. sola? ME. sola. CH. perii. ME. ubi abiere intro, operuere ostium. CH. hem
Clinia haec fieri videbat? ME. quidni? mecum una simul.
CH. fili est amica Bacchi': Menedeme, occidi.
ME. quam ob rem? CH. decem dierum vix mi est familia.
ME. quid istuc times quod ille operam amico dat suo?
CH. immo quod amicae. ME. si dat. CH. an dubium id tibist?
quemquamne animo tam communi esse aut leni putas
qui se vidente amicam patiatur suam . . ? ME. ah
quidni? quo verba facilius dentur mihi.
CH. derides merito. mihi nunc ego suscenseo:
quot res dedere ubi possem persentiscere,
ni essem lapis! quae vidi! vae misero mihi!
at ne illud haud inultum, si vivo, ferent!
nam iam . . ME. non tu te cohibes? non te respicis?
non tibi ego exempli sati' sum? CH. prae iracundia,
Menedeme, non sum apud me. ME. tene istuc loqui!
nonne id flagitiumst te aliis consilium dare,
foris sapere, tibi non posse te auxiliarier?
CH. quid faciam? ME. id quod me fecisse aiebas parum.
fac te patrem esse sentiat; fac ut audeat
tibi credere omnia, abs te petere et poscere,
nequam aliam quaerat copiam ac te deserat.
CH. immo abeat multo malo quovis gentium
quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem.
nam si illi pergo suppeditare sumptibus,
Menedeme, mihi illaec vere ad rastros res redit.
ME. quot incommoditates in hac re capies, nisi caves!
difficilem te esse ostendes et ignosces tamen
post, et id ingratum. CH. ah nescis quam doleam. ME. ut lubet.
quid hoc quod rogo, ut illa nubat nostro? nisi quid est
quod mage vis. CH. immo et gener et adfines placent.
ME. quid doti' dicam te dixisse filio?
quid obticuisti? CH. dotis? ME. ita dico. CH. ah. ME. Chreme,
nequid vereare, si minu': nil nos dos movet.
CH. duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis;
sed ita dictu opus est, si me vis salvom esse et rem et filium,
me mea omnia bona doti dixisse illi. ME. quam rem agis?
CH. id mirari te simulato et illum hoc rogitato simul
quam ob rem id faciam. ME. quin ego vero quam ob rem id facias nescio.
CH. egone? ut eius animum, qui nunc luxuria et lascivia
diffluit, retundam redigam, ut quo se vortat nesciat.
ME. quid agi'? CH. mitte: sine me in hac re gerere mihi morem. ME. sino:
itane vis? CH. ita. ME. fiat. CH. ac iam uxorem ut accersat paret.
hic ita ut liberos est aequom dictis confutabitur;
sed Syrum . . ME. quid eum? CH. egone si vivo adeo exornatum dabo,
adeo depexum ut dum vivat meminerit semper mei;
qui sibi me pro deridiculo ac delectamento putat.
non, ita me di ament, auderet facere haec viduae mulieri quae in me fecit.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL