Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Heauton Timorumenos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena III. Clitipho-Syrus

 

SY. Abiit? vah, rogasse vellem . . CL. quid? SY. und' mihi peterem cibum:
ita nos alienavit. tibi iam esse ad sororem intellego.
CL. adeon rem rediisse ut periclum etiam a fame mihi sit, Syre!
SY. modo liceat vivere, est spes . . CL. quae? SY. nos esurituros satis.
CL. inrides in re tanta neque me consilio quicquam adiuvas?
SY. immo et ibi nunc sum et usque id egi dudum dum loquitur pater;
et quantum ego intellegere possum . . CL. quid? SY. non aberit longius.
CL. quid id ergo? SY. sic est: non esse horum te arbitror. CL. quid istuc, Syre?
satin sanus es? SY. ego dicam quod mi in mentemst: tu diiudica.
dum istis fuisti solu', dum nulla alia delectatio
quae propior esset, te indulgebant, tibi dabant; nunc filia
postquamst inventa vera, inventast causa qui te expellerent.
CL. est veri simile. SY. an tu ob peccatum hoc esse illum iratum putas?
CL. non arbitror. SY. nunc aliud specta: matres omnes filiis
in peccato adiutrices, auxilio in paterna iniuria
solent esse: id non fit. CL. verum dici'. quid ergo nunc faciam, Syre?
SY. suspicionem istanc ex illis quaere, rem profer palam.
si non est verum, ad misericordiam ambos adduces cito,
aut scibi' quoiu' [sis]. CL. recte suades: faciam.-- SY. sat recte hoc mihi
in mentem venit; nam quam maxume huic visa haec suspicio
erit <vera>, quamque adulescens maxume quam in minima spe situs
erit, tam facillume patri' pacem in leges conficiet suas.
etiam haud scio anne uxorem ducat: ac Syro nil gratiae!
quid hoc autem? senex exit foras: ego fugio. adhuc quod factumst,
miror non continuo adripi iusse: ad Menedemum hunc pergam.
eum mihi precatorem paro: seni nostro fide nil habeo.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL