Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Heauton Timorumenos IntraText CT - Text |
SO. Profecto nisi caves
tu homo, aliquid gnato conficies mali;
idque adeo miror, quo modo
tam ineptum quicquam tibi venire in mentem, mi vir, potuerit.
CH. oh pergin mulier esse? nullamne ego rem umquam in
vita mea
volui quin tu in ea re mi fueris advorsatrix, Sostrata!
at si rogem iam quid est quod peccem aut quam ob rem hoc facias,
nescias;
in qua re nunc tam confidenter restas, stulta. SO. ego
nescio?
CH. immo scis, potius quam quidem redeat ad integrum
eadem oratio. SO. oh
iniquos es qui me tacere de re tanta postules.
CH. non postulo iam: loquere: nihilo minus ego hoc faciam
tamen.
SO. facies? CH. verum. SO. non vides
quantum mali ex <ea> re excites?
subditum se suspicatur. CH. «subditum» ain tu? SO.
sic erit,
mi vir. CH. confitere? SO. au te obsecro, istuc
inimicis siet.
egon
confitear meum non esse filium, qui sit meus?
CH. quid? metui' ne non, quom velis, convincas esse illum
tuom?
SO. quod filia est inventa? CH. non: sed, quo mage
credundum siet,
id quod consimilest moribus
convinces facile ex te natum; nam tui similest probe;
nam illi nil vitist relictum quin siet itidem tibi;
tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium.
sed
ipse egreditur, quam severu'! rem, quom videas, censeas.