Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Heauton Timorumenos IntraText CT - Text |
CL. Si umquam ullum
fuit tempu', mater, quom ego voluptati tibi
fuerim, dictu' filiu' tuo' vostra voluntate, obsecro
eius ut memineris atque inopi' nunc te miserescat mei,
quod peto aut quod volo, parentes meos ut conmonstres mihi.
SO. obsecro, mi gnate, ne istuc in animum inducas tuom
alienum esse te. CL. sum. SO. miseram me, hoccin
quaesisti, obsecro?
ita mihi atque huic sis superstes ut ex me atque ex hoc natus
es;
et cave posthac, si me amas, umquam istuc verbum ex te audiam.
CH. at ego, si me metui', mores cave in te esse istos
sentiam.
CL. quos? CH. si scire vis, ego dicam: gerro iners
fraus helluo
ganeo's damnosu': crede, et nostrum te esse credito.
CL. non sunt haec parenti' dicta. CH. non, si ex
capite sis meo
natus, item ut aiunt Minervam esse ex Iove, <ea> causa
magis
patiar, Clitipho, flagitiis tuis me infamem fieri.
SO. di istaec prohibeant! CH. deos nescio: ego,
quod potero, sedulo.
quaeris
id quod habes, parentes; quod abest non quaeris, patri
quo modo obsequare et ut serves quod labore invenerit.
non mihi per fallacias adducere ante oculos . . pudet
dicere hac praesente verbum turpe; at te id nullo modo
facere puduit. CL. eheu quam nunc totu' displiceo mihi,
quam pudet! neque quod principium incipiam ad placandum scio.