Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Heauton Timorumenos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena VI. Menedemus-Chremes-Sostrata-Clitipho

 

ME. Enimvero Chremes nimi' graviter cruciat adulescentulum
nimi'que inhumane: exeo ergo ut pacem conciliem. optume
ipsos video. CH. ehem, Menedeme, quor non accersi iubes
filiam et quod doti' dixi firmas? SO. mi vir, te obsecro
ne facias. CL. pater, obsecro mi ignoscas. ME. da veniam, Chreme:
sine te exorem. CH. egon mea bona ut dem Bacchidi dono sciens?
non faciam. ME. at id nos non sinemu'. CL. si me vivom vis, pater,
ignosce. SO. age, Chreme mi. ME. age quaeso, ne tam offirma te, Chreme.
CH. quid istic? video non licere ut coeperam hoc pertendere.
ME. facis ut te decet. CH. <ea> lege hoc adeo faciam, si facit
quod ego hunc aequom censeo. CL. pater, omnia faciam: impera.
CH. uxorem ut ducas. CL. pater . . ! CH. nil audio. SO. ad me recipio:
faciet. CH. nil etiam audio ipsum. CL. perii! SO. an dubitas, Clitipho?
CH. immo utrum volt. SO. faciet omnia. ME. haec dum incipias, gravia sunt,
dumque ignores; ubi cognori', facilia. CL. faciam, pater.
SO. gnate mi, ego pol tibi dabo illam lepidam, quam tu facile ames,
filiam Phanocratae nostri. CL. rufamne illam virginem,
caesiam, sparso ore, adunco naso? non possum, pater.
CH. heia ut elegans est! credas animum ibi esse. SO. aliam dabo.
CL. immo, quandoquidem ducendast, egomet habeo propemodum
quam volo. CH. nunc laudo, gnate. CL. Archonidi huiu' filiam.
SO. perplacet. CL. pater, hoc nunc restat. CH. quid? CL. Syro ignoscas volo
quae mea causa fecit. CH. fiat. CANTOR. vos valete et plaudite!




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL