Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Adelphoe

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena II. Demea-Ctesipho-Syrus

 

DE. Ne ego homo sum infelix: fratrem nusquam invenio gentium:
praeterea autem, dum illum quaero, a villa mercennarium
vidi: is filium negat esse ruri: nec quid agam scio.
CT. Syre! SY. Quid est? CT. Men quaerit? SY. Verum.
CT. Perii. SY. Quin tu animo bono es.
DE. Quid hoc malum infelicitatis! nequeo satis decernere
nisi me credo huic esse natum rei, ferundis miseriis.
primus sentio mala nostra: primus rescisco omnia:
primus porro obnuntio: aegre solus, siquid fit, fero.
SY. Rideo hunc: primum ait se scire: is solus nescit omnia.
DE. nunc redeo: si forte frater redierit viso. CT. Syre,
obsecro, vide ne ille huc prorsus se inruat. SY. Etiam taces?
ego cavebo. CT. Numquam hercle hodie ego istuc committam tibi:
nam me iam in cellam aliquam cum illa concludam: id tutissumumst. ---
SY. Age, tamen ego hunc amovebo. DE. Sed eccum sceleratum Syrum.
SY. Non hercle hic qui volt durare quisquam, si sic fit, potest.
scire equidem volo, quot mihi sint domini: quae haec est miseria!
DE. Quid ille gannit? quid volt? quid ais, bone vir? est frater domi?
SY. Quid malum bone vir mihi narras? equidem perii. DE. Quid tibi est?
SY. Rogitas? Ctesipho me pugnis miserum et istam psaltriam
usque occidit. DE. Hem, quid narras? SY. Em vide ut discidit labrum.
DE. Quam ob rem? SY. Me inpulsore hanc emptam esse ait. DE. Non tu eum rus hinc modo
produxe aibas? SY. Factum: verum venit post insaniens:
nil pepercit. non puduisse verberare hominem senem!
quem ego modo puerum tantillum inmanibus gestavi meis.
DE. Laudo: Ctesipho, patrissas: abi, virum te iudico.
SY. Laudas? ne ille continebit posthac, si sapiet, manus.
DE. Fortiter. SY. Perquam, quia miseram mulierem et me servolum,
qui referire non audebam, vicit: hui, perfortiter.
DE. Non potuit melius. idem quod ego sensit, te esse huic rei caput.
sed estne frater intus? SY. Non est. DE. Ubi illum inveniam cogito.
SY. Scio ubi sit, verum hodie numquam monstrabo. DE. Hem, quid ais? SY. Ita.
DE. Dimminuetur tibi quidem iam cerebrum. SY. At nomen nescio
illius hominis, sed locum novi ubi sit. DE. Dic ergo locum.
SY. Nostin porticum apud macellum hac deorsum? DE. Quid ni noverim?
SY. Praeterito recta platea sursum hanc: ubi eo veneris,
clivos deorsum vorsum est: istac praecipitato; postea
est ad hanc manum sacellum: ibi angiportum propter est,
DE. Quanam? SY. Illi ubi etiam caprificus magna est. DE. Novi. SY. Hac pergito.
DE. Id quidem angiportum non est pervium. SY. Verum hercle: vah,
censen hominem me esse? erravi: in porticum rursum redi:
sane hac multo propius ibis et minor est erratio.
scin Cratini huius ditis aedes? DE. Scio. SY. Ubi eas praeterieris,
ad sinistram hac recta platea; ubi ad Dianae veneris,
ito ad dextram: prius quam ad portam venias, apud ipsum lacum
est pistrilla, ei exadvorsum fabrica: ibist. DE. Quid ibi facit?
SY. Lectulos illi salignis pedibus faciundos dedit.
DE. Ubi potetis vos? bene sane. sed cesso ad eum pergere. ---
SY. I sane: ego te exercebo hodie, ut dignus es, silicernium.
Aeschinus otiose cessat; prandium corrumpitur;
Ctesipho autem in amorest totus. ego iam prospiciam mihi:
nam iam abibo atque unum quidquid, quod quidem erit bellissumum,
carpam et cyathos sorbilans paulatim hunc producam diem.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL