Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Adelphoe IntraText CT - Text |
MI. Ego in hac re nil
reperio, quam ob rem lauder tanto opere, Hegio.
Meum
officium facio: quod peccatum a nobis ortumst corrigo.
nisi si me in illo credidisti esse hominum numero, qui ita
putant,
sibi fieri iniuriam ultro, si quam fecere ipsi expostules,
et ultro accusant. id quia a me non est factum, agis gratias?
HE. Ah, minume: numquam te aliter atque es esse animum
induxi meum.
sed quaeso, Micio, Ut mecum una eas ad matrem virginis
atque istaec eadem mihi quae dixti tute dicas mulieri:
suspitionem hanc propter fratrem esse: eius esse illam
psaltriam.
nam et illi iam relevabis animum, quae dolore ac miseria
tabescit, et tuom officium fueris functus. sed si aliter putas,
egomet narrabo quae mihi dixti. MI. Immo ego ibo. HE.
Bene facis:
omnes, quibus res sunt minus secundae, magis sunt nescio quo
modo
suspitiosi: ad contumeliam omnia accipiunt magis:
propter suam inpotentiam se semper credunt ludier.
quapropter
te ipsum purgare ipsi coram placabilius est.
MI. Et recte et verum dicis. HE. Sequere me ergo
hac intro. MI. Maxume.