Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Adelphoe IntraText CT - Text |
ACTUS V
SY.
Edepol, Syrisce, te curasti molliter
lauteque munus administrasti tuom.
abi. sed postquam intus sum omnium rerum satur,
prodambulare hic lubitumst. DE. Illud sis vide:
exemplum disciplinae eccum. SY. Ecce autem hic adest
senex noster. quid fit? quid tu es tristis? DE. Oh,
scelus!
SY. Ohe iam: tu verba fundes hic sapientia?
DE. Tu si meus esses.. SY. Dis quidem esses,
Demea,
ac tuam rem constabilisses. DE. Exemplo omnibus
curarem ut esses. SY. Quam ob rem? quid feci? DE.
Rogas?
in ipsa turba atque in peccato maxumo,
quod vix sedatum satis est, potasti, scelus,
quasi re bene gesta. SY. Sane nollem huc exitum.