Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Adelphoe

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena IV. Demea

 

Numquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit,
quin res aetas usus semper aliquid adportet novi,
aliquid moneat: ut illa quae te scisse credas nescias,
et quae tibi putaris primat in experiundo ut repudies.
quod nunc mi evenit: nam ego vitam duram, quam vixi usque adhuc,
prope iam excurso spatio omitto. id quam ob rem? re eapse repperi
facilitate nihil esse homini melius neque clementia.
id esse verum ex me atque ex fratre quoivis facilest noscere.
suam ille semper egit vitam in otio, in conviviis,
clemens, placidus, nulli laedere os, adridere omnibus:
sibi vixit, sibi sumptum fecit: omnes bene dicunt, amant.
ego ille agrestis saevos tristis parcus truculentus tenax
duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! nati filii:
alia cura heia autem, dum studeo illis ut quam plurumum
facerem, contrivi in quaerundo vitam atque aetatem meam:
nunc exacta aetate hoc fructi pro labore ab eis fero,
odium; ille alter sine labore patria potitur commoda.
illum amant, me fugitant; illi credunt consilia omnia,
illum diligunt, apud illum sunt ambo, ego desertus sum;
illum ut vivat optant, meam autem mortem exspectant scilicet.
ita eos meo labore eductos maxumo hic fecit suos
paulo sumptu: ego miseriam omnem capio, hic potitur gaudia.
age age nunc porro experiamur contra ecquid ego possiem
blande dicere aut benigne facere, quando hoc provocat.
ego quoque a meis me amari et magni pendi postulo.
si id fit dando atque obsequendo, non posteriores feram.
derit? id mea minume re fert, qui sum natu maxumus.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL