Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Hecyra IntraText CT - Text |
ACTUS II
LA. Pro deum atque
hominum fidem, quod hoc genus est, quae haec est coniuratio!
utin omnes mulieres eadem aeque studeant nolintque omnia
neque declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperias!
itaque adeo uno animo omnes socrus oderunt nurus.
viris esse advorsas aeque studiumst, simili' pertinaciast,
in eodemque omnes mihi videntur ludo doctae ad malitiam; et
<ei> ludo, si ullus est, magistram hanc esse sati' certo
scio.
SO. me miseram, quae nunc quam ob rem accuser nescio. LA.
hem
tu nescis? SO. non, ita me di bene ament, mi Lache,
itaque una inter nos agere aetatem liceat. LA. di mala
prohibeant.
SO. meque abs te inmerito esse accusatam post modo
rescisces. LA. scio,
te inmerito? an quicquam pro istis factis dignum te dici potest?
quae me et te et familiam dedecoras, filio luctum paras;
tum autem ex amicis inimici ut sint nobis adfines facis,
qui illum decrerunt dignum suos quoi liberos committerent.
tu sola exorere quae perturbes haec tua inpudentia.
SO. egon? LA. tu inquam, mulier, quae me omnino
lapidem, non hominem putas.
an, quia ruri esse crebro soleo, nescire arbitramini
quo quisque pacto hic vitam vostrarum exigat?
multo melius hic quae fiunt quam illic ubi sum adsidue scio.
ideo quia, ut vos mihi domi eriti', proinde ego ero fama foris.
iampridem equidem audivi cepisse odium tui Philumenam,
minimeque adeo [est] mirum, et ni id fecisset mage mirum foret;
sed non credidi adeo ut etiam totam hanc odisset domum:
quod si scissem illa hic maneret potiu', tu hinc isses foras.
at vide quam inmerito aegritudo haec oritur mi abs te, Sostrata:
rus habitatum abii concedens vobis et rei serviens,
sumptus vostros otiumque ut nostra res posset pati,
meo labori haud parcens praeter aequom atque aetatem meam.
non te pro his curasse rebu' nequid aegre esset mihi!
SO. non mea opera neque pol culpa evenit. LA. immo
maxume:
sola hic fuisti: in te omnis haeret culpa sola, Sostrata.
quae hic erant curares, quom ego vos curis solvi ceteris.
cum puella anum suscepisse inimicitias non pudet?
illius dices culpa factum? SO. haud equidem dico, mi
Lache.
LA. gaudeo, ita me di ament, gnati causa; nam de te
quidem
sati' scio peccando detrimenti nil fieri potest.
SO.
qui scis an ea causa, mi vir, me odisse adsimulaverit
ut cum matre plus una esset? LA. quid ais? non signi hoc
sat est,
quod heri nemo voluit visentem ad eam te intro admittere?
SO.
enim lassam oppido tum esse aibant: eo ad eam non admissa sum.
LA. tuos esse ego illi mores morbum mage quam ullam aliam
rem arbitror,
et merito adeo; nam vostrarum nullast quin gnatum velit
ducere uxorem; et quae vobis placitast condicio datur:
ubi duxere inpulsu vostro, vostro inpulsu easdem exigunt.