Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Hecyra IntraText CT - Text |
ACTUS III
PAM. Nemini plura
acerba credo esse ex amore homini umquam oblata
quam mi. heu me infelicem, hancin ego vitam parsi perdere!
hacin causa ego eram tanto opere cupidu' redeundi domum! hui
quanto fuerat praestabilius ubivis gentium agere aetatem
quam huc redire atque haec ita esse miserum me resciscere!
nam nos omnes quibus est alicunde aliquis obiectus labos,
omne quod est interea tempu' priu' quam id rescitumst lucrost.
PAR. ac sic citiu' qui te expedias his aerumnis reperias:
si non rediisses, haec irae factae essent multo ampliores.
sed nunc adventum tuom ambas, Pamphile, scio reverituras:
rem cognosces, iram expedies, rursum in gratiam restitues.
levia sunt quae tu pergravia esse in animum induxti tuom.
PAM. quid consolare me? an quisquam usquam gentiumst
aeque miser?
priu' quam hanc uxorem duxi habebam alibi animum amori deditum;
tamen numquam ausu' sum recusare eam quam mi obtrudit pater:
iam in hac re, ut taceam, quoivis facile scitust quam fuerim
miser.
vix me illim abstraxi atque inpeditum in ea expedivi animum
meum,
vixque huc contuleram: em nova res ortast porro ab hac quae me
abstrahat.
tum matrem ex <ea> re me aut uxorem in culpa inventurum
arbitror;
quod quom ita esse invenero, quid restat nisi porro ut fiam
miser?
nam matri' ferre iniurias me, Parmeno, pietas iubet;
tum uxori obnoxius sum: ita olim suo me ingenio pertulit,
tot meas iniurias quae numquam in ullo patefecit loco.
sed
magnum nescioquid necessest evenisse, Parmeno,
unde ira inter eas intercessit quae tam permansit diu.
PAR. haud quidem hercle: parvom; si vis vero veram
rationem exsequi,
non maxumas quae maxumae sunt interdum irae iniurias
faciunt; nam saepe est quibus in rebus aliu' ne iratus quidem
est,
quom de eadem causast iracundu' factus inimicissimus.
pueri inter sese quam pro levibu' noxiis iras gerunt
quapropter? quia enim qui eos gubernat animus eum infirmum
gerunt.
itidem illae mulieres sunt ferme ut pueri levi sententia:
fortasse unum aliquod verbum inter eas iram hanc concivisse.
PAM. abi, Parmeno,
intro ac me venisse nuntia. PAR. hem quid hoc est? PAM. tace.
trepidari sentio et cursari rursum prorsum. PAR. agedum, ad fores
accedo propius. em sensistin? PAM. noli fabularier.
pro Iuppiter, clamorem audivi. PAR. tute loqueris, me
vetas.
(MY. intus) tace obsecro, mea gnata. PAM. matri' vox visast
Philumenae.
nullus sum. PAR. quidum? PAM. perii. PAR.
quam ob rem? PAM. nescioquod magnum malum
profecto, Parmeno, me celant. PAR. uxorem Philumenam
pavitare nescioquid dixerunt: id si forte est nescio.
PAM. interii; quor
mihi id non dixti? PAR. quia non poteram una omnia.
PAM. quid morbi est? PAR. nescio. PAM.
quid? nemon medicum adduxit? PAR. nescio.
PAM. cesso hinc ire intro ut hoc quam primum quidquid est
certo sciam?
quonam modo, Philumena mea, nunc te offendam adfectam?
nam si periclum ullum in te inest, perisse me una haud
dubiumst.--
PAR. non usu' factost mihi nunc hunc intro sequi;
nam invisos omnis nos esse illis sentio:
heri nemo voluit Sostratam intro admittere.
si forte morbus amplior factus siet
(quod sane nolim, maxume eri causa mei),
servom ilico introisse dicent Sostratae,
aliquid tulisse comminiscentur mali
capiti atque aetati illorum morbu' qui auctu' sit:
era in crimen veniet, ego vero in magnum malum.